Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
| 1 | Considerandum est quam mirabiliter orationis huius ornatus sit textus, ut, nominatis aeternis, temporalia peterentur. Nam tria ista quae [Ms., quod] poscimus, id est: Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, etc. |
| 2 | , propter aeterna consequenda hic sunt necessaria. |
| 3 | Et hic incipiunt, sed perfecta in futura vita possideri credenda sunt, et perpetua manebunt. |
| 4 | Ergo Panem nostrum da nobis, quantus animae et carni est necessarius, spiritualiter, vel corporaliter. |
| 5 | Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inducas in tentationem, Sed libera nos a malo; quae ad praesentis vitae opportunitates pertinere videntur. |
| 6 | Denique nominis eius sanctificatio et regnum eius in spiritu et corpore nostro post resurrectionem perfecta manebunt. |
| 7 | Item panem nostrum quisquis ad veram salutem pervenire meruit, Christum esse panem vitae perpetuae non ignoret, quia dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI, 41). |
| 8 | Unde iste panis non est communis cum reliquo, quia ille corpora protegit, iste novit animas enutrire; et qui illum manducat, esurit; qui autem isto fruitur, nulla fame torquetur. |
| 9 | Et ideo tanto magis iste cibus quaerendus est, quanto plus reficit epulatus. |
| 10 | Quod vero panem quotidianum petimus, hoc insinuare videtur, ut communionem eius corporis, si est possibile, omnibus diebus reverenter sumamus, quia cum ipse vita nostra sit, nutrimento nostro peregrinos nos facimus si ad Eucharistiam tardi accedamus. |
| 11 | Item dum dicimus: Panem nostrum da nobis hodie, cognoscimus non nobis sufficere quod praeterito die Deum rogavimus, nisi et ei in praesenti oratione vacemus, propter illud, sine intermissione orantes (I Thess. V, 17). |
| 12 | Item hic advertendum est quod postquam ad Christum pervenimus, et mundum cum pompis suis reiecimus, non nobis necesse sit ad escam amplius quam quotidianus usus exigit, ut quaeramus re vera eum, et adventum Domini iugiter exspectemus, nam impedimenta mundi faciunt homines miseros. |
| 13 | Et sciamus ei panem sufficere, cui Deus non deficit, quod Heliae habitanti in Eremo ministravit. |