Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.
| 1 | Quod quidem sic petitur, ut fiat voluntas Dei non id fit quia aliquis potuit resistere eius voluntati, ut non faceret aliquando quod voluit omnipotens, nec ob id, quia illum potest, aliquid impedire, sed ut in nobis impleatur eius voluntas et operetur, quoniam, adversario resistente, nos voluntatem eius implere non possumus, nisi patrocinio eius muniamur. |
| 2 | Si vero quaeritur quae sit Dei voluntas, habes decem praecepta, quae per Mosen Dei sunt voluntate vulgata. |
| 3 | Habes Dei Filium, qui Patris voluntatem sciens, quae erant abscundita reseravit, et quae obumbrabantur in lucem transfudit. |
| 4 | Itaque voluntas Dei est agnita, excusatio non erit succursura; nam qui de coelo descendit ad terras, quid aliud suae voluntatis esse voluit credi, nisi salvare? |
| 5 | per redemptionem nos doceret charitatis et humilitatis ornamenta sequi, quoniam et ipse hoc dignatus est facere ea charitate, nimia humilitate sincere [Ms., sincera]. |
| 6 | Deinde qui templum sibi elegit in virgine, quid docet, nisi dona pudicitiae custodire? |
| 7 | qui iustitiam coluit, dolum in ore non habuit, misericordiam praebuit, culpas indulgentia laxavit, mundo corde semper incessit, quid aliud fecit, nisi quo nos post sua vestigia traheret verbis et exemplis? |
| 8 | ideoque orandum ut, si perire nolumus, ipsius voluntas operetur in nobis, iuxta apostolum dicentem: Qui in vobis operatur velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 2, 13), sicut alibi Dominus noster locutus est: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Ioan. XV, 16); alioquin homo Christum per se inveniret. |
| 9 | Beatus Paulus voluntatem habebat, sed non ad Christum revera, cuius per Ecclesias populum devastabat; sed quia Redemptor dignatus est in persecutore suo magis pius esse, quam iustus, ut ad meliora accederet, eum per caecitatis amaritudinem castigavit, et corporale lumen obduxit, ut ei spiritales oculos aperiret, de quo dixit: Ego illi ostendam quanta eum pro me pati oporteat (Act. IX, 16). |
| 10 | Unde ipsam bonam voluntatem pietas Christi contulit, non fragilitas humana possidet [Ms., possedit]. |
| 11 | Audiamus ipsum Dominum Iesum Christum in infirmitate carnis positum, quid dixerit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI). |
| 12 | Filius Dei dicit Non sicut ego volo, sed sicut tu, Pater. |
| 13 | Et homo quare tam superbus est, ut voluntatem sibi ex se esse dicat ad bonum, et non potius Dei munus esse testetur? |
| 14 | Quod si bona voluntas ex homine est sine Dei inspiratione, dicat ergo Christianus in oratione. |
| 15 | Fiat voluntas mea, quoniam bona est; sed absit ut noc aliquis confiteri praesumat; imo magis deprecetur, ut fiat voluntas Dei in homine; non hominis voluntas, quae bonum velle non habet, nisi Dominus inspiret iuxta illud: Deus meus, misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII). |
| 16 | Ergo non hominis voluntas praevenit Deum, sed Dei misericordia praevenit hominem, non volentem, quoniam, sicut scriptum est: Deus est, qui iustificat impium (Rom. IV, 5). |
| 17 | Item: Spiritus ubi vult spirat (Ioan. III, 8). |
| 18 | Igitur, quare non unusquisque recognoscit tenebras suas, ne illuminatus, tanquam lampas, quae aliunde succenditur, per ventositatem suae superbiae exstinguatur, et subducto splendore maneat in caecitatis caligine, dum, si quid bonum velle habet, sui esse putet arbitrii, et non inde gratias ferat collatori, et ne audiat tandem quod dicitur: Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Marc. IV, 25); hoc est, in quo [Ms., quod] per gratiam praevenitur, nisi Deo illud ascripserit, per superbiam hoc amittet. |
| 19 | Quoniam iuxta scripturam, ipsa voluntas a Domino praeparatur. |
| 20 | Audiamus in hac parte doctorem, ubi dixit: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Ioan. VIII). |
| 21 | Quare non addidit et qui loquitur veritatem de suo loquitur, nisi ut hoc exemplo constet quoniam cum veritatem aliquis loquitur, de Dei gratia, non de suo habuisse hoc bonum specialiter agnoscatur? |
| 22 | Quoniam de nostro solum habemus mendacium; nam cum ipsa Veritas Deus sit, qui loquitur de Deo, unde in homine mendace causa veritatis sit, nisi ipsa Veritas se ministret, hoc est, nisi in homine ipsam bonam voluntatem Deus veritatis inspiret, qui et velle tribuit, et posse complevit? |
| 23 | Sed si quis obiiciat quod Apostolus ait: Velle adiacet mihi (Rom. VII, 18), cum ipse dicit: Deus qui in vobis operatur et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 13); ergo si quis dicat quia ipsam voluntatem Deus non inspirat, quantum ad hanc intelligentiam beatus Paulus non discrepat sentiendo diversa; absit enim ut ille vir pacificus, qui uno eodemque locutus est spiritu, in his dictis Ecclesiae generasset scandalum. |
| 24 | Unde doctor gentium velle sibi adiacere dicebat, quoniam non solum inspiratus, sed etiam vas electionis fulgebat, qui docuit dicens: Deus est, qui in vobis operatur et velle. |
| 25 | Deinde, quid habes, quod non accepisti? |
| 26 | ac si diceret, quid boni est in te, nisi det ille qui fecit te? |
| 27 | Nam si bonam voluntatem Deus non confert, sed ex te est quod tu habes, iste mentitus est, qui dixit: Quid habes, quod non acceperis (I Cor. LXIV, 7)? |
| 28 | Unde tolle Dei voluntatem, mox agnosco si tu per te ad bonum habes aliquam voluntatem, cum nisi a Christo velut lucerna illumineris, quotidie, nesciendo quid eligeret divina potestas, excedis. |
| 29 | Dicamus humiliter quia nihil boni velle habemus, nisi singulis diebus, Domino largiente, sumamus iuxta quod legitur: Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est (Iac. I, 17); ut domini Pauli teneant dicta concordiam, et nos, si omne bonum ad Dei referentes gratiam, fidelem consequimur doctrinam. |
| 30 | Nam quicunque apostolo Paulo, id est, oculo Ecclesiae, cum beato Augustino, eius sequace, consonat, in eo ignorantiae caligo non regnat. |
| 31 | Quod autem de duabus viis, id est, spatiosa et angusta dicitur, ut quis per quam elegerit gradiatur, per spatiosam quidem laxatis frenis liber incedis, peccatis famulando. |
| 32 | In angusta vero consideremus Apostolum dicentem: Ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, per Dominum Iesum Christum (Eph. IV, 1). |
| 33 | Et ideo non eligit aliquis, nec ad viam pervenit, nisi vocatus fuerit ab eo, qui via est, vita et veritas. |
| 34 | Sed in hac via cum Apostoli verbis et praeceptis evangelicis excurramus, dicentes ad eos qui iam ex Iudaeis in Christo erant fide conversi: si vos Filius liberaverit, tunc liberi eritis (Ioan. VIII, 36). |
| 35 | Et quidnam istud attendite, ipso Domino praedicante: Si manseritis in meo verbo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberavit vos (Ibid. XXXI, 32); ac per hoc hortatur ut sequendo illud quod dedit per gratiam, nos ad veram liberationem perducat. |
| 36 | Unde tunc homo perfecte in bonum liberum possidebit arbitrium, quando omnino non poterit servire peccato. |
| 37 | Item: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, id est, sicut in coelis angeli, ita te homines veneremur in terris. |
| 38 | Et quemadmodum illi concordia inculpabili, charitate devoti, in laude Dei videntur iugiter inhaerere, ita nos in suo timore et amore iubeat sine labe purgare. |
| 39 | Item: Fiat voluntas tua; id est, sicut spiritus, qui de coelis et coelestia cogitat, et ita et caro, quae de terra est, terrena non cupiat; sed quae sunt spiritus, haec intendat, et quasi facta concordia pariter ad coelos ascendat. |
| 40 | Ergo sicut in coelo, id est, in spiritu, ita et in terra, id est, in carne fiat Dei voluntas, ut iam post adventum Christi non caro, quae mater est criminis, spiritum festinet, sicut Eva, decipere, sed Adam, qui est in typo spiritus, carnem habeat famulantem, nec dominus ancillae, sed ancilla serviat dominanti. |
| 41 | Sicut in coelo et in terra. |
| 42 | Homo ante baptismum carnalis esse describitur, post baptismum spiritalis efficitur; ideoque pro illis qui adhuc sine lavacro loti non sunt a nobis oratur, ut sicut nos videmur facti esse coelestes per baptismum, ita et illi qui adhuc ab Ecclesia peregrini sunt tanto beneficio non fraudentur, sed per munificentiam Domini nobiscum dona similia consequantur. |
| 43 | Quia et cum illi consortes facti fuerint, nos facultatem non amittemus, sed augebimus. |
| 44 | Qualis [Ms., quare] sit autem invidia, ut homo non oret pro homine, sicut Christus, ut nos acquireret, suo sanguini non pepercit? |
| 45 | Item fiat voluntas tua. |
| 46 | Voluntas Patris erat quod Filius praedicavit quod operatus est, quod passus et mortuus est, et resurrexit, sicut ait: Non veni voluntatem meam facere sed voluntatem eius qui misit me, Patris (Ioan. VI, 38). |
| 47 | Ergo orandum est ut nos similiter mereamur ducere, agere, sustinere, et in ipso resurgere, ut possimus cum ipso regnare. |
| 48 | Item: fiat voluntas tua. |
| 49 | Deus incommutabiliter bonus, qui aliud nihil, nisi semper vult bonum, quamvis nos moles impediat peccatorum. |
| 50 | Ergo bene videmur optare ut nobis ea contingant quae Deus vult, cum sciamus eum bonae voluntatis habere perfectionem, etc. |