monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Ascendit in coelum. > Qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine. > Adveniat regnum tuum.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Sanctificetur nomen tuum. <<<     >>> Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Adveniat regnum tuum.

1 Dubitari non licet Dominum Deum semper et hic et ubique regnare, nec aliquando de regni sorte sanctam Trinitatem sumpsisse principium, nec habere fine claudendum, cum revera apud Deum stabilitate sua tempora non mutentur, cui nec sol occidit, nec nox in vicem succedit; sed cum dicimus: Adveniat regnum tuum, non ut illi aliunde obveniat, id est, ut ei regnum praestet superior persona, sed ut illud nobis adveniat per mediatorem Christum poscimus repromissum, ut cum illo regnemus liberi, qui in mundo semper vivimus sub lege peccati.
2 Ipse enim postulavit a Patre dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Ioan. XVII, 24); et alibi: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43).
3 Denique ob hoc evacuavit Tartaros, ut repleat coelos.
4 Ergo hoc ratione precamur ut regnum eius adveniat, non ut ipse quod possidet, hoc acquirat, sed quod est nobis pollicitus, ut persolvat.
5 Potest et sic intelligi: Adveniat regnum tuum, id est, adveniat in corde nostro regni tui sincerum desiderium, ut possimus diaboli vincere blandimentum; tunc enim in nobis serpentina falsitate subdolus hostis non praevalet, quando nos constanter respicit divini regni desideria concepisse.
6 Item, regnante Christo non potest in nostris corporibus regnare peccatum.
7 Item cum dicimus Adveniat regnum tuum, admonemur ut nil de terreni regni divitiis exspectemus, qui omnem spem in futuri regni facultate plantamus.
8 Item Adveniat regnum tuum: agnoscitur his verbis eas increpare personas quae saeculi istam vitam diutius volunt protrahere, cum omnes iusti petant illud, ut festinanter veniat.
9 Vel certe Adveniat regnum tuum, hoc est Christus Dominus nobis adveniat, quem quotidie sanctorum chorus veneranter exspectat, in cuius promissione se confidunt iusti regnare, de cuius adventu Apostolus ait: Tunc rapiemur simul in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16).
10 Sed videamus qui rapientur cum beato Paulo in nubibus?
11 numquid homicidae, luxuriosi, fallaces, ebriosi, adulteri, rapaces, maledici?
12 Tales enim nisi correpti sint, non solum non possunt in illo genere participari cum sancto Apostolo, cuius modo monita non sequuntur, aut occurrere Christo, cuius paterna praesumunt; sed imo magis, si se a facie Dei in fissuris petrarum valerent abscondere, super se cadere montes optarent.
13 Ergo advertamus quibus illud regnum promittitur.
14 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
15 In principio beatitudinum humiles corde praeposuit, ac per hoc exclusit superbos ac tumidos, ubi dicit pauperes spiritu regnaturos.
16 Deinde beati mites, beati qui lugent, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; beati misericordes, beati pacifici, beati mundo corde, et reliqua.
17 Ecce illi invitantur ad talem requiem, qui taliter desudaverunt temporaliter in labore.
18 Vere hoc est indeficienter regnare coronam beatitudinis istis ornatam floribus possidere, Deum sine confusione mereri conspicere, quo praesente, inveniat anima quod amavit.
19 Nam si in hoc saeculo, et ad praesens regnare dicitur humana fragilitas et paupertas quaedam, si illi blandiatur de falsa prosperitate fugitiva felicitas, quanto magis illud regnum quaerendum est, ubi semper liliorum rosarumque blandior lux arridet, ubi pictura floris odoriferi non marcescit, ubi loci fecunditas neque nube premitur, neque sole siccatur, ubi non finitur cum possessore possessio, ubi quaecunque desiderat animus, dat aspectus, ubi iustus gemmas calcabit in plateis, quas modo reges non habent in coronis, ubi mortalitas translata in immortalitatem cum angelis sorte simili gloriatur, ubi hominibus et Deo fit una possessio!
20 Ibi desideretur consortium, ubi tantae felicitatis gratia possidetur.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.177 bnf9347.119 bnf14144.49 csg196.303

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik