monumenta.ch > Venantius Fortunatus > Sanctam Ecclesiam. > Et in Iesum Christum. > Sanctificetur nomen tuum.
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Pater noster quis es in coelis. <<<     >>> Adveniat regnum tuum.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Sanctificetur nomen tuum.

1 Vigilanter considerandum est quid in hoc vocabulo admonitio divina significet, dicendo sanctificetur nomen tuam, non quod aliquid inveniatur superius quod Deus Pater sanctificari valeat, aut quasi nos videamur aliquid illi orando praestare, cum magis ipse sanctificet, sed sanctificetur, id est, benedicatur nomen tuum incessanter omnibus linguis, universis in locis ut pote cuius dona sunt hoc ipsum, quod respiramus et vivimus.
2 Sanctificetur nomen tuum.
3 Deus cum omnium sit elementorum concentu laudandus, et sanctus, ut in nobis nomen eius sanctificetur, id est, firmiter teneatur, optamus, et in ea qua nos abluit baptismi sanctitate vivamus.
4 Ergo in hoc tempore non novam sanctificationem requirimus, sed quam incontaminatam percepimus, hanc ut sine vitii macula conservemus.
5 Nam in homine fructus bonae conversationis sanctificatio Dei est.
6 Hoc quoque ordine nomen eius recte sanctificari dicimus, ut si quis dono divinitatis vitam videat nobis esse sinceram, gratias largitori referat, et in nostris operibus sanctum nomen eius extollat, quoniam recte omnis laus illi redditur, a quo vota complentur.
7 Item Sanctificetur nomen tuum, quia ipsa oratione non continetur expressum.
8 In nobis sanctificetur nomen tuum, videmur non tantum modo pro nobis optare ut sanctificetur nomen eius, sed et pro illis qui nec dum meruerunt ad baptismi gratiam pervenire; nam in Christi plenissima charitate docemur etiam pro inimicis orare, quia ipse non amicos et fideles, sed adversarios suos et culpabiles de mortis carcere liberavit.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.176 bnf9347.119 bnf14144.49 csg196.302

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik