Venantius Fortunatus, Miscellanea, 10, 1, Pater noster quis es in coelis.
| 1 | Ecce vox Domini praedicantis, de quo propheta dicit: Nubes pluant iustum (Isa. XLV, 8): arcanae scientiae lumen effudit; et ut nostram ariditatem sermonis imbre reficeret, veluti fons aquae salientis erupit. |
| 2 | Quis enim tantum secretum mysterii coelestis hominibus revelaret, aut hoc doceret, vel praesumeret, vel sciret? |
| 3 | Nunquid Abraham, Moses, propheta, vel angelus? |
| 4 | imo nullus nisi Unigenitus, cui soli in maiestatis plenitudine Pater est notus; nam reliqui tantum meruerunt de Deo in terra cognoscere, quantum ipse de coelo voluit ministrare. |
| 5 | Filius enim, in quo Pater est totus unitate substantiae, non confusione personae, subiectum habebat hoc nosse, non alterius munere, sed potestate naturae. |
| 6 | Ergo dicendo Patrem nostrum esse in coelis, peregrinationem nobis significat, dum sumus in terris, iuxta illud: Incola sum ego in terra (Psal. CXVIII). |
| 7 | Unde videtur instruere, ut ad excelsa iugiter animum elevantes, ea, Deo tribuente, festinemus peragere, quae nos in aeternae vitae beatitudinem, placato patre, Christo duce, faciant introire, et promissa praemia sic filii valeant obtinere: verumtamen audito Deo Patre, nullus tam crudelis sit filius, ut non festinet ad veri genitoris amplexus. |
| 8 | Item congrue Pater noster, quia homo renascendo per baptismum effectus est Dei filius, qui per praevaricationem factus fuerat inimicus, et perditus; ergo cuius gratia fruitur iam patrem libere confitetur. |
| 9 | Sed licet non simus de eo patre sic filii, quo modo persona Domini nostri Iesu Christi, quia ille de ipsius natus est substantia, nos autem dignatus est creare de terra, attamen per gratiam Unigeniti nos effici meruimus adoptivi, et ideo qui in Ecclesia catholica ex aqua et Spiritu sancto nascitur, inter Dei filios computatur. |
| 10 | Item Pater noster qui est in coelis, in hac confessione et Deum veneramur et mandata sequimur, et fidem nostram exponimus, et eos qui patrem in coelis denegant refutamus. |
| 11 | Item dicendo Pater noster habemus quod in ipso diligere, et agnoscendo Deum habemus pariter quem timere debeamus. |
| 12 | Timeamus ergo, quoniam iustus est; amemus quoniam pius est, ne quod ille sollicite contulit, nos velimus perdere negligenter, et divina beneficia nostro sint excessu calcata. |
| 13 | Quisquis ergo Patrem illum appellat, sicut decet filium, sic vitam suam immaculate dispenset, quia ipse est filius qui non contribulat genitorem, non exasperat cohaeredem, fratris charitatem non violat, testamentum conditoris non dissipat, sequitur monita, festinat implere mandata; quod si recalcitraverit, proiectus contumaciter de possessione discedit, nec aliqua iam fronte haereditatem repetit, quem admissculpa damnavit. |
| 14 | Unde, qui ad Deum patrem venimus, Christe fratres dicimur, si in peccati crimine non versemur: nam amittit nomen filii, qui fuerit servus peccati. |
| 15 | Quod autem non singulariter Pater meus, sed Pater noster, dicimus, ad hoc pertinere cognoscitur, ut nullus pro se tantum, sed generaliter pro omnibus misericordem Dominum deprecetur, quatenus ab hoste perfido cuncti pariter liberentur. |
| 16 | Omnes enim qui in Ecclesia conveniunt eodem se muro concludunt, quoniam, etsi multa membra sunt, tamen in uno Christi corpore continentur (I Cor. XII, 21), et ideo qui simul iunguntur in templo, separari non debent nec in voto quia sicut in membris nostris aspicimus qualiter humerus humero, manus manui, pes pedibus subveniunt, ita congruum creditur ut monitis, orationibus, lacrymis nobis ipsis a nobis invicem succurratur, propter illud: Invicem onera vestra portate (Gal. VI, 2). |
| 17 | Denique frequenter alter pro alterius crimine confidenter obtinet, qui pro se suggerere, confunditur ex pudore, quia in suo facinore verecundia nihil praesumet. |
| 18 | Ergo unusquisque supplicet pro omnibus in commune, quoniam sicut in se divisa domus non stabit, sic unita ruinae non subiacet. |
| 19 | Et bene auctor Dominus pacis sic docuit, ut quidquid unus peteret, omnibus videretur proficere. |
| 20 | Item bene Pater noster additur, quia nisi quis recte credat in Christo, non potest habere patrem in coelo; non est enim ipse pater Ariano, Iudaeo, Photino, Manichaeo, Sabellio, et reliquis pestibus, veneno pravi cordis infectis, et pessimae confessionis falce succisis, qui de filio, quem iniuste Deo Patri nostro conati sunt inaequalem facere, caecati recesserunt, ex patre suo diabolo fructum carnis recipiunt. |
| 21 | Et ideo nobis Pater in coelis est, qui recte Filium confitemur in terris. |