| 1 | Inclyte dux, meritis totum vulgate per orbem, Quem nimis egregium splendida fama refert. |
| 2 | Non ego praeteream praeconia celsa, Chrodine, Ne videar solus magna silere bonis. |
| 3 | Itala terra tibi, pariter Germania plaudunt, Laus tua cunctorum semper in ore sonat. |
| 4 | Clarus ab antiquis, digno generosior ortu, Regibus et patriae qui placiturus eras. |
| 5 | Tutoremque alii, nutritoremque fatentur, Et fit certamen de pietate tua. |
| 6 | Ut habeant alii, nulli tua dona recusas, Tu tibi plus auges quas bene fundis opes. |
| 7 | Cui possis praestare, lubens exquiris, et optas, Ut sis apud cunctos, hoc facis esse tuos. |
| 8 | Es generale bonum, nulli gravis, omnibus aequus, Iustitiae socium nulla rapina tenet. |
| 9 | Mitis in alloquio, placidus, gratus, atque modestus. |
| 10 | Omnia cui data sunt, ut decus omne geras. |
| 11 | Gentibus astrictus, Romanis charus haberis, Felix, qui populis semper in ore manes. |