| 1 | Laurenti, merito flammis vitalibus uste, Qui fervente fide, victor ab igne redis. |
| 2 | Vir dilecte Deo, terreno in corpore quondam, Tunc quoque sidereus iam tibi sensus erat. |
| 3 | Qui potuisti oculos tactu revocare sepultos, Rursus et in vacua fronte referre diem. |
| 4 | Luminis exstinctas iterum accendisse lucernas, Credimus haec signo te faciente crucis. |
| 5 | Addita nunc etiam populis miracula praestas, Et fidei tribuis indubitanter opem. |
| 6 | Dum tua templa novant breviori robore plebes, Creveruntque trabes, crevit et alma fides. |
| 7 | Stipite contracto tua se mercede tetendit, Quantum parva prius, postea caesa fuit, Crescere plus meruit succisa securibus arbor, Et didicit sicca longior esse coma. |
| 8 | Unde recisa fuit, populis fert inde salutem Si venit intrepidus, lumina caecus habet. |
| 9 | Tu levita sacer poena purgate fideli, Unde prius flammas, hinc modo lumen habes. |
| 10 | Visa ita temporibus venerandi antistitis acta, Sed tamen aeterno sunt memoranda die |