| 1 | Pollente eloquio pervenit epistola cursu, Sed voluit voto tarda venire meo. |
| 2 | Nec tamen offendit, quamvis remorata requirit, Quem tenet astrictum mente ligante virum. |
| 3 | Cum cupiam talem, qualis fuit ille Nazanzo, Gregorium ut repares dogmate, sede parens, Quaeque iniunxisti, pater, ecce poemata misi, Et mihi proficient, si tibi, chare, placent. |
| 4 | Hoc mandas etiam, quo Sapphica metra remittam, Da veniam, modici dum seges urget agri. |
| 5 | Dum meto, da spatium, tibi mox parere parabo; Si saturer fructu, fors meliora cano. |
| 6 | Condere si valeo, cum metro mitto libellum, Quae cape tu voto, quo tibi dictat amor. |