monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 9, IV. Epitaphium Clodoberti. <<<     >>> VI. Ad Gregorium episcopum pro metris Sapphicis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 9, CAPUT V. Epitaphium Dagoberti.

1 Dulce caput populi, Dagoberte, perennis amore,
Auxilium patriae, spes puerilis orbis.
2 Germine regali nascens generosus, et infans,
Ostensus terris, mox quoque rapte polis.
3 Belligeri veniens Clodovechi gente potenti,
Egregii proavi germen, honore pari.
4 Regibus antiquis respondens nobilis infans,
Chilpericique patris vel Fredegunde genus.
5 Te veneranda tamen mox abluit unda lavacri,
Hinc licet abreptum lux tenet alma throno.
6 Vivis honore ergo, et cum iudex venerit orbis,
Surrecturus eris fulgidus, ore nitens.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.168 bnf9347.116 bnf14144.46 csg196.287

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik