| 1 | Aspera conditio, et sors irrevocabilis horae, Quod generi humano tristis origo dedit: Cum suadens coluber proiecit ab ore venenum, Morsu et serpentis mors fuit Eva nocens. |
| 2 | Sumpsit ab ipso ex tunc Adam patre terra dolorem, Et de matre gemens, mundus amara capit. |
| 3 | Praevaricando duo probro damnantur acerbo, Ille labore dolet, haec generando gemit. |
| 4 | Mors venit inde vorax, transmissa nepotibus ipsis, Haeredesque suos tollit origo nocens. |
| 5 | Ecce hoc triste nefas nobis genuere parentes: Ceperat unde prius, hinc ruit omne genus. |
| 6 | Primus Abel cecidit, miserando vulnere caesus, Ac fraterna sibi sarcula membra fodent. |
| 7 | Post quoque Seth obiit, sub Abel vice redditus idem, Et quamvis rediit, non sine fine fuit. |
| 8 | Quid Noe memorem, laudatum voce Tonantis, Quem levis arca tulit, nunc gravis arca premit? |
| 9 | Sic quoque Sem, et Iapheth, patrum iustissima proles. |
| 10 | Sancta et progenies tale cucurrit iter. |
| 11 | Quid patriarcham Abraham, vel Isaac, Iacob quoque dignos, Cum de lege necis nemo solutus adest? |
| 12 | Melchisedech etiam, Domini sacer ore sacerdos, Iob quoque, ceu geniti sic abiere sui Legifer ipse iacet Moses, Aaronque sacerdos, Alloquiisque Dei dignus, amicus obit. |
| 13 | Successorque suus, populi dux inclytus, Iesus Qui legis libris, occubuere patres. |
| 14 | Quid Gedeon, Samson, vel quisquis in ordine iudex? |
| 15 | Mortem sub Domino iudice nemo fugit. |
| 16 | Israelita potens David rex, atque propheta, Est situs in tumulo cum Salomone suo. |
| 17 | Esaias, Daniel, Samuel, Ionasque beatus, Vivens sub pelago, stat modo pressus humo. |
| 18 | Princeps clave, Petrus, primus quoque dogmate Paulus, Quamvis celsae animae, corpora terra tegit. |
| 19 | Semine ab humano cui nullus maior habetur Vir baptista potens ipse Ioannes obit. |
| 20 | Enoch, Heliasque hoc adhuc spectat uterque, Qui satus ex homine est, et moriturus erit. |
| 21 | Ipse creator ovans, surgens cito Christus ab umbris, Hic quia natus homo est, carne sepultus humo. |
| 22 | Quis rogo non moritur, mortem gustante salute? |
| 23 | Dum pro me voluit hic mea vita mori? |
| 24 | Dic mihi quid poterunt Augusti, et culmina regum, Membra creatoris cum iacuere petris? |
| 25 | Brachia non retrahunt fortes, neque purpura reges, Vir quicunque venit pulvere, pulvis erit. |
| 26 | Nascimur aequales, morimurque aequaliter omnes, Una ex Adam est mors, Christus et una salus. |
| 27 | Diversa est merces, funus tamen omnibus unum, Infantes, iuvenes, sic moriere senex. |
| 28 | Ergo quid hinc facimus, nunc te rogo, celsa potestas, Cum mihi auxilii possumus esse rei? |
| 29 | Ploramus, gemimus, sed nec prodesse valemus, Luctus adest oculis, est neque fructus opis. |
| 30 | Viscera torquentur, lacerantur corda tumultu, Sunt chari exstincti, flendo cadunt oculi: Ecce vocatur amor, neque iam revocatur amator, Nos neque iam repetit, quem petra mersa tegit. |
| 31 | Quamvis clamantem refugit mors surda, nec audit: Nescit in affectum dura redire pium. |
| 32 | Sed nolo, atque volo, migrabo cum omnibus illuc, Ibimus hinc omnes, nemo nec inde redit: Donec adventu Domini caro mortua vivat, Surgat et ex proprio pulvere rursus homo, Coeperit ut tegere arentes cutis uda favillas, Et vivi cineres de tumulis salient. |
| 33 | Ibimus ergo omnes, alia regione locandi, Ibimus ad patriam, quos peregrina tenent. |
| 34 | Ne cruciere igitur, pie rex, fortissime princeps, Quod geniti pergunt, quo petit omnis homo. |
| 35 | Quale placet figulo vas fictile, tale paratur, Quando placet figulo, vasa soluta ruunt. |
| 36 | Quod iubet Omnipotens, non possumus esse rebelles, Cuius ad intuitum sidera, terra tremunt. |
| 37 | Ipse creat hominem, quid dicere possumus? |
| 38 | idem Qui dedit, et recipit, crimina nulla gerit. |
| 39 | Illius ecce sumus figmentum, et spiritus inde est, Cum iubet, hinc imus, qui sumus eius opus. |
| 40 | Si libet, in hora montes, freta, sidera mutat, Cui sua facta favent, quid homo fumus agit? |
| 41 | Rex, precor, ergo potens, age quod tibi maxime prosit, Quod prodest animae cum Deitatis ope, Esto virile decus, patienter vince dolores, Quod non vitatur, vel toleretur onus. |
| 42 | Quod trahimus nascendo, sine hoc non transiit ullus, Quod nemo immutat, vel ratione ferat. |
| 43 | Consul eas domnae reginae et amantis amatae, Quae bona cuncta capit, te sociante sibi. |
| 44 | Materno affectu placare iubeto dolentem. |
| 45 | Nec simul ipse fleas, nec lacrymare sinas. |
| 46 | Te regnante viro, tristem illam non decet esse, Sed magis ex vestro gaudeat alta toro. |
| 47 | Deprecor hoc etiam, vitam amplam coniugis optans, Consul eas genitae, consul eas patriae. |
| 48 | Talis erit populus, qualem te viderit omnis, Deque tua facie plebs sua vota metit. |
| 49 | Denique Iob natos septem uno triste sub ictu, Amittens, laudes retulit ore Deo. |
| 50 | David psalmographus, genitum cum amisit amatum, Mox tumulo posuit, prandia festa dedit. |
| 51 | Femina bis felix, pia mater Machabeorum, Natos septem uno funere laeta tulit. |
| 52 | Prompta adiens Domino, semper tibi gloria, Rector, Cum vis, summe pater, pignora mater habet. |
| 53 | Unde Deo potius refertur gratia nostro, Germine de vestro qui facit ire polo. |
| 54 | Eligit et gemmas de mundi stercore pulchras, De medioque luto ducit ad astra throno. |
| 55 | Messis vestra Deo placuit, quam in horrea condit, Dum spicis teneris dulcia grana metit. |
| 56 | Non paleas generas, frumenta sed integra gignis; Nec recremanda foris, sed recreanda polis. |
| 57 | Praesertim qui sic sancto baptismate puri, Hinc meruere rapi, fonte lavante novi. |
| 58 | Stantes ante Deum, velut aurea vasa decoris, Aut quasi candelabris pulchra lucerna nitens. |
| 59 | Immaculatae animae, radiantes semper honore, Vivorum retinent in regione locum. |
| 60 | Inque domo Domini plantati lumine vernant, Candida ceu rubeis lilia mista rosis. |
| 61 | Iusserit et Dominus cum membra redire sepulta, Vestibit genitos tunc stola pulchra tuos. |
| 62 | Aut palmata chlamys, rutilo contexta sub auro, Et variis gemmis frons diadema geret. |
| 63 | Utentes niveam per candida pectora pallam, Purpureamque togam fulgida zona ligat. |
| 64 | Tunc pater et genitrix mediis gaudebitis illis, Cum inter sidereos cernitis esse viros. |
| 65 | Est tamen omnipotens, Abrahae qui semen adauxit, Vobis atque dabit, Iob quod amore dedit. |
| 66 | Restituens numerum natorum germine digno, Progeniemque refert nobilitante fide. |
| 67 | Qui in solium David Salomonis contulit ortum, Pro vice germani cum redit ipse patri. |
| 68 | Ille tibi poterit de coniuge reddere natum, Cui pater alludat, ubere mater alat. |
| 69 | Qui medius vestri reptans per colla parentum, Regibus et patriae gaudia longa paret. |