monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6 > 16 > 24 > 28 > 12 > 26 > 19 > 22 > 21 > 13 > 24 > 27
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, XXVI. Ad eumdem precatoria pro ipso agro. <<<    

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, CAPUT XXVII. Ad eumdem pro pellibus sibi transmissis.

1 Egregio compacta situ, phalerata rotatu,
Atque Sophocleo pagina fulta sopho,
Me arentem vestro madefecit opima rigatu,
Fecit et eloquio, quod loquor, esse tuo.
2 Dulcis, chare, decens, facunde, benigne Gregori,
Atque Pater patriae hinc sacer, inde cate.
3 Muneribus, meritis, animis et moribus aequis.
4 Omnibus officiis, unde colaris, habens.
5 Me Fortunatum tibi celso sterno pusillum,
Commendo et voto supplice rite tuum.
6 Cui das unde sibi talaria missa ligentur,
Pellibus et niveis sint sola tecta pedis.
7 Pro quibus a Domino detur stola candida vobis,
Qui datis hoc minimis, unde feratis opes.
Venantius Fortunatus HOME

bav845.393 bav1718.158 bnf8090.186 bnf9347.114 bnf13048.107 bnf14144.43 bnf16700.57 csg196.274 csg573.277

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik