monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2 > 16 > 27 > 2 > 10 > 2 > 12 > 15 > 10 > 12 > 14 > 26 > 25 > 14 > 23 > 21 > 12 > 11 > 26 > 31 > 19 > 22 > 17 > 21 > 2 > 26 > 25 > 19 > 22 > 22 > 21 > 13 > 12 > 10 > 16 > 2 > 15
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, XIV. Ad eamdem, cum se recluderet. <<<     >>> XVI. Ad Gregorium episcopum, pro infirmitate sua.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, CAPUT XV. Ad eamdem, cum rediit.

1 Unde mihi rediit radianti lumine vultus?
2 Quae nimis absentem te tenuere morae?
3 Abstuleras tecum, revocas mea gaudia tecum,
Paschalemque facis bis celebrare diem.
4 Quamvis incipiant modo surgere semina sulcis,
Hic egomet hodie, te revidendo, meto.
5 Colligo iam fruges, placidos compono maniplos,
Quod solet Augustus mensis, Aprilis agit.
6 Et licet in primis modo gemma et pampinus exit,
Iam meus autumnus venit, et uva simul.
7 Malus, et alta pirus gratos modo fundit odores,
Sed cum flore nova iam mihi poma ferunt.
8 Quamvis nudus ager nullis ornetur aristis,
Omnia plena tamen, te redeunte, nitent.
Venantius Fortunatus HOME

bav845.393 bav1718.154 bnf8090.186 bnf9347.113 bnf13048.107 bnf14144.42 bnf16700.57 csg196.268 csg573.277

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik