| 1 | Mens fecunda Deo, Radegundis, vita sororum, Quae ut foveas animam, membra domando cremas, Annua vota colens, hodie claudenda recurris, Errabunt animi, te repetendo, mei. |
| 2 | Lumina quam citius nostris abscondis ocellis, Nam sine te nimium nocte premente gravor; Omnibus exclusis, uno retineberis antro, Nos magis includis, quos facis esse foris. |
| 3 | Et licet hic lateas, brevibus fugitiva diebus, Longior hic mensis, quam celer annus erit; Tempora subducis, ceu non videaris amanti, Cum vos dum cerno, hoc mihi credo parum. |
| 4 | Sed tamen ex voto tecum veniemus in unum, Et sequor huc animo, quo vetat ire locus. |
| 5 | Hoc precor, incolumem referant te gaudia Paschae, Et nobis pariter lux geminata redit. |