| 1 | Tempora si solito mihi candida lilia ferrent, Aut speciosa foret suave rubore rosa, Haec ego rure legens, aut cespite pauperis horti, Misissem magnis munera parva libens. |
| 2 | Sed quia prima mihi desunt, vel solvo secunda, Profert qui violas, fert et amore rosas; Inter odoriferas tamen has, quas misimus, herbas, Purpureae violae nobile germen habent. |
| 3 | Respirant pariter regali murice tinctae, Et saturat foliis hinc odor, inde color. |
| 4 | Haec, quod utrumque gerit pariter, habeatis utraque Et sit mercis odor flore perenne decus. |