| 1 | Inter apostolicas acies sacrosque prophetas, Proxima martyribus praemia virgo tenet. |
| 2 | Splendida sidereo circumdata lumine pergens, Iungitur angelicis casta puella choris. |
| 3 | Fruge pudicitiae, coeli dotanda talento, Aeterni regis ducitur in thalamos. |
| 4 | Pulchra corona caput triplici diademate cingit, Et gemmae exornant pectora, colla, comam. |
| 5 | Induitur teneris superaddita purpura membris, Et candore nivis fulgida palla tegit. |
| 6 | Floribus aeternis oculos rosa, lilia pascunt, Et paradisiacus naribus intrat odor. |
| 7 | Unde magis, dulcis, hortamur, ut ista requiras, Quae dedit Eugeniae Christus et alma Teclae. |
| 8 | Virgo Dei, fructus coeli, victoria mundi, Ut semper regnes, has pete regis opes. |
| 9 | Sunt ibi chrysolithis fabricata palatia gemmis, Atque smaragdineo ianua poste viret. |
| 10 | Limina sardonychae variato lumine florent, Et hiacynthaeus circuit ordo domum. |
| 11 | Aurea tecta micant, plebs aurea fulget in aula, Et cum rege pio turba corusca nitet. |
| 12 | Ille puellarum locus est, quae, lucis amore, Hic servant Domino, corpore, mente, fidem. |
| 13 | Despice quod terrae est, et clara sedebis in astris, Christi ut sponsa placens regna superna colas. |
| 14 | Praesens vita nimis fugitivo tempore transit, Virginis integritas glorificanda manet. |
| 15 | Paupertas te parva rogat cum divite Christo, Ut venias nostro, dulcis alumna, sinu, Quo patris auxilium Domino obtentura preceris, Atque tibi felix regna beata pares, Ut pariter sanctae merearis iuncta Mariae, Gaudia perpetuo concelebrare choro. |
| 16 | Has quaecunque piis manibus susceperis arrhas, Non nuptura homini, sed sis amata Dei. |