| 1 | Lingua prophetarum cecinit de virgine partum, Nuntia fert terris angelus ista poli. |
| 2 | Consona vox hominum memorat, hoc ferre puellam: Quod daret absque viri germine virgo virum. |
| 3 | Hoc Evangelio concordans pandit Isaias; Quae Deus inspirat, haec canit ipse tuba: Eloquio torrens, et rite profunda locutus Emanuel nostrum, virgine dante, canens, Praedicens olim, ut de matre Tonantis honore, Radicis florem Iessea virgo daret Virgo haec virga fuit, de qua flos Christus abortus Cuius odor vivax membra sepulta levat. |
| 4 | Laxus morte iacens, de cuius aromate tactus, Postque diem quartum Lazarus ore reflat, Hanc Ieremias utero ipso sanctificatus, Monstrans voce pari, sic quoque vatis ait: Ecce dies venient et David suscito germen, Et regnabit Rex, atque erit hic sapiens. |
| 5 | Hoc germen iustum virgo est, et Rex suus infans, Iudicium faciens, arbiter, orbis herus. |
| 6 | Psalmographi plectro cantata est ista virago, Cum daret arte melos vox, lyra, chorda, chorus. |
| 7 | Mater Sion, dicit, homo, et homo factus in illa est, Ipse hanc fundavit, factus in ipsa et homo est. |
| 8 | Sic quoque qui fundavit eam, est altissimus ipse, Haec Sion mater, virgo Maria fuit. |
| 9 | Qui tanquam sponsus thalamo procedit ab alto, Exsultatque gigas Christus, eundo viam, O uteri thalamus, nova iunctio facta salutis, Qua Deus, atque caro nupsit honore novo! |
| 10 | Quo Deus amplexus carnem est, caro iuncta cohaesit, Stat Deus, atque homo fit, Christus utrumque genus: Non Deus in carnem est versus, Deus accipit artus; Non se permutans, sed sibi membra levans, Cuius non poterat deitas per aperta videri, Velamen sumpsit, carne videndus homo. |
| 11 | Unus in ambabus naturis, verus in ipsis, Aequalis matri hinc, par deitate Patri. |
| 12 | Non sua confundens, sibi nostra sed omnia nectens, Quem sine peccato gignit uterque virum. |
| 13 | De Patre natus habens divina, humanaque matris, De Patre sublimis, de genitrice humilis. |
| 14 | Quando incorporeus pie corporis induit artus, Aequalis matri fit, minor inde Patri. |
| 15 | Carnem, animam, ossa, cutem, nervos, venas, femur, ungues: Formam servi assumens, minor inde Patri. |
| 16 | Sed redeo, qua virgo trahit mihi laude canenda, Qualis nulla fuit, nulla futura venit. |
| 17 | Quemque pluunt nubes iustum de rore superno, Haec Salvatorem germine terra dedit. |
| 18 | Haec porta est clausa, in quam intrat vir, nemo nec exit; Ni Dominus solus, cui quoque clausa patent. |
| 19 | Cuius in adventu exsiluit de ventre Ioannes, Infans personuit munere praeco novus. |
| 20 | Trans uterum matris, quasi per specularia cernens, Materna et puero membra fenestra fuit. |
| 21 | Quando exsultavit, ventrem de ventre salutans, Dum pede non potuit motibus ivit iter. |
| 22 | Credo, et prostratus iacuit, palmasque tetendit, Ante Redemptorem parvula membra movens Corrigiamque pedum quoniam est non solvere dignus, Pronus adoravit, credo, tremente genu. |
| 23 | Nobilis Elizabeth, de qua canit alta prophetans, Haec, operante Deo, germina laeta refert: O benedicta inter mulieres, unde mihi hoc, Me ut mater Domini visitet alma mei? |
| 24 | Hanc Gabriel vocitat benedictam laude puellam, Et merito extollit, quae nova dona gerit. |
| 25 | Quae genitura foret benedictum germine fructum, Quem Hieremias voce tonante refert: Hic Deus est noster, non absque illo alter habetur, Post haec in terris visus homo est habitus, Quem Daniel sanctum sanctorum praedicat unum, De monte excisus qui angelus et lapis est. |
| 26 | De quo Moyses: Deus excitat ecce prophetam, Vobis, ex vestris fratribus, orbis opem. |
| 27 | Si qua anima hunc non audierit, qui exterminat illum De populo vindex ipse propheta suo est. |
| 28 | David dixit: Adorabunt hunc munere reges, Servibunt gentes, et Saba dona dabit. |
| 29 | Accipiens Simeon manibus quem iustus utrisque, Decrepitus senio haec pia verba dedit: Nunc dimitte in pace tuum servum, auctor ab alto. |
| 30 | Viderunt oculi iam quia vota mei. |
| 31 | Quando salutare hoc merui, tua verba secundum, Ferre manu, et visu cernere iure Deum. |
| 32 | O sacra virgo Dei, talem generando Maria, Per quem lumen habet plebs tenebrosa prius, In regione umbrae mortis lux orta refulsit, Admirabilis est consiliarius hic. |
| 33 | Qui Deus est fortis, Pater, atque in saecula princeps, Imperii cuius pax sine fine manet. |
| 34 | Rorarunt coeli nubes, iustumque pluerunt, Quem Salvatorem germine virgo dedit. |
| 35 | Aegyptus, labor Aethiopum, Sabaimque sublimes Ad quem transibunt, mente sequendo Deum: Est in quo tantum Deus, et non est Deus absque hoc, Hic Deus absconsus, qui Deus Israel est. |
| 36 | Cuius iustitia est lumborum cingulum, et idem Eius renis adest cinctoriumque fides. |
| 37 | Reguli, et aspidis ausa manus penetrare foramen, Ablactatus agens, nec nocet ullus ei. |
| 38 | Astans in signum populorum, eiusque sepulcrum Nobile, adorandum gloria quanta tegit? |
| 39 | Quem dominatorem terrae misit Moabitis, Petra ex deserti qui pius agnus adest. |
| 40 | De quo Zacharias: Exsulta, filia Sion, Iustus, Salvator, Rex tuus ecce venit. |
| 41 | Ascendens asinam super, aut asinae quoque pullum, Quadrigas perdens ex Efraim, et equum, Unde et Micheas: Et tu, inquit, Bethleem Ephrata, Parvulus in Iuda millibus ipse manes. |
| 42 | Egredietur qui dominatur in Israel ex te, Egressusque potens eius ab initio. |
| 43 | Lumen sanctorum in splendoribus, ex utero quem Ante et Luciferum progenuitque pater. |
| 44 | Livores sanans nostros livore beato, Et veteres maculas sanguinis amne lavans. |
| 45 | O virgo insignis, nobisque medela monades Quam Deus implevit totius orbis ope. |
| 46 | Quaeque creatorem meruisti ventre tenere, Et generare Deum concipiente fide. |
| 47 | Mundatura novo partu de crimine mundum, Atque sacro fetu progenitura Deum. |
| 48 | Humano generi genuit quos Eva dolores, Curavit genitus, virgo Maria, tuus. |
| 49 | Peccati iaculo defixa in stirpe cicatrix Ulcera nulla gerit, nec sua signa patent. |
| 50 | Succus amarus enim vetiti de cortice ligni, Stante Redemptoris de cruce dulce sapit. |
| 51 | Sub pomi specie mors tunc de fronde pependit, Nunc tuus est uterus, hinc cibus, inde salus. |
| 52 | Fructu sancta pio renovasti tempora rerum, Lucidiorque dies, te generante, nitet. |
| 53 | Post tenebras solem revocat tuus alvus in orbem, Cum Domini iubaris irradiavit apex. |
| 54 | In te habitans mundi lumen statione corusca, Floruit interius per tua membra Deus, Nunc vivax fulgor penetrans et ad ima profundi, Orbem alit, astra regit, tartara luce replet. |
| 55 | Cuius mundi uno est haec machina tecta pugillo, Clauditur in fibris, casta puella, tuis. |
| 56 | Supportans fabricata fabrum, atque humana Tonantem, Virgula radicem, facta creantis opem. |
| 57 | Qualiter illa novum tenuerunt viscera lumen, Quod decus intus erat, quisve honor inde foras? |
| 58 | Gaudia quanta sinus hilaris tuus ille vehebat, Cum tua membra premens, plus relevabat onus? |
| 59 | Tum genitrix, de fasce levis, de prole salubris, Rem splendoris habens, lux neque pondus erat. |
| 60 | Auxilium de flore gerens, de fruge levamen, Spem et coeli panem spica novella gerens. |
| 61 | Cuius erat stella, et sol matutinus in alvo. |
| 62 | Infra arcam abscondens fulgida luna iubar. |
| 63 | Anniculum portans agnum antiquumque gigantem, Deque tribu Iuda qui leo fortis erat. |
| 64 | Cornua producens vitulus ceu rhinocerotis, Arduus, elatis naribus, alta fremens. |
| 65 | Regulus, atque aspis, cedunt cui cuncta venena, Vipera, seu dipsas, seps, draco, cenchris, hydra. |
| 66 | Parvulus ipse puer, persona vetusta dierum, Egressus cuius stat sine principio. |
| 67 | Cuius diffusa in labiis est gratia florens: Insignis forma prae genitis hominum. |
| 68 | Cuiusque est oriens ex alto nomen honoris, Qui nos, lumen agens, visitat in tenebris. |
| 69 | Qui venit de Edom, de Bosra veste cruenta, Pulcher, sanguineus, candidus, atque ruber. |
| 70 | Calcaturus erat qui solus torcular altum, In cruce pensandus, membra cruore levans. |
| 71 | Unde sibi mista est stola candida, tincta rubore, Quem post, anteve quem non Deus ullus erit. |
| 72 | Cuius transcendit sacra magnificentia coelum, Cuncta regens palma, sidera, rura, freta. |
| 73 | Quis te tunc sensus, Domini pia mater, habebat, Cum tibi talis erat fetus, honore novus? |
| 74 | Praemia quanta uterum implebant, et gaudia pectus, Coelorum artificem cum tua ferret humus? |
| 75 | O meritis radians, dic, virgo, putasne videbas Angelicos cursus ire, redire novos? |
| 76 | Militiam coeli cum te servare vicissim Sentires animo, saepe levata manu. |
| 77 | Quae circa te acies, vel quando iter ire parares, Millia praegressus concomitando tuos? |
| 78 | Quid Michael faceret ductor, sub principe celso, Quid gereret Gabriel, nuntius ille sacer? |
| 79 | Qualiter aut Raphael occursum impenderet almae, Te portante, Dei dum putat esse thronum? |
| 80 | Credo alter cuperet plantis substernere palmas; Ille excussa ala subnitidare viam. |
| 81 | Duceret iste auras ne te gravis ureret aestus, Ille levans pinnas vertat ut imber aquas. |
| 82 | Iste ad frena manum retinens, ne sarcina lapset, Neu pes offendat pendula turba vetat. |
| 83 | Quot vigiles turmae, cum te sopor altus haberet, Solaque dormitans tot vigilare dares? |
| 84 | Sidereo obsequio, meritis dignissima virgo, Cum te divinis cingeret ala choris. |
| 85 | Cuius honore mero sol ipse tremisceret ortum, Lunaque sub pedibus quaereret esse tuis. |
| 86 | Artificique suo se machina subderet orbis, Ac miraretur per tua membra Deum. |
| 87 | O virgo excellens, vincens super omnia matres, Quam genus erexit, cui Deus alta dedit! |
| 88 | Cuius fructus adest, et flos non perdit honores, Quae nato es genitrix, et tibi virgo manes. |
| 89 | Felix quae generi humano sub Tartara lapso, Ad coelos facta es sors, via, porta, rota. |
| 90 | Aula Dei, ornatus paradisi, gloria regni, Hospitium vitae, pons penetrando polos. |
| 91 | Arca nites, et theca potens gladii bis acuti, Ara Dei assurgens, luminis alta pharos. |
| 92 | Celsa super cedros, et vasta cacumina montis, Subque tuis plantis et rota solis adest. |
| 93 | Virgineo coetu, dux sexu prima secundo, Praelata astrigeris sola puella choris. |
| 94 | Figmentum figuli, super omnia vasa decorum, Atque creaturae fulgida massa novae. |
| 95 | Candelabrum pulchrum, verbi capiendo lucernam, Quam formam sculpsit tam super astra faber. |
| 96 | Ornans Ierusalem sanctam, speciosa venustas, A facie templi vas in honore Dei. |
| 97 | Exsuperans portas Sion splendore corusco, Stans merito fidei, gemma superba throni. |
| 98 | Ore diem iaculans, radios a fronte sagittans, Luminibus rutulis, lumen honore rotans. |
| 99 | Sidereum speculum, illustris domus Omnipotentis, Vultibus ex illis fulgura clara ferens. |
| 100 | Nomen honoratum, benedicta Maria per aevum, Ad laudem artificis nobilis artis opus. |
| 101 | Dulcis et angelico pretioso puella relatu, Omnes ultra homines dona decoris habens. |
| 102 | Inde rubore rosas, candore hinc lilia vincens, Flos novus e terra, quem polus arce colat. |
| 103 | Crystallum, electrum, aurum, ostrum, concha alba, smaragdus, Quo tua forma nitet, cuncta metalla iacent. |
| 104 | Nix premitur candore tuo, sol crinis honore. |
| 105 | Pallescunt radii, virgo, decore tui. |
| 106 | Lychnites hebes est, cedit tibi Lucifer ardens, Omnibus officiis lampade maior ades. |
| 107 | Occulti in terris sacramenti conscia summi, Et secreta poli sunt patefacta tibi. |
| 108 | Dignus ager Domini, generans sine semine frugem, Et ne cassa seges, messe repleta places. |
| 109 | Sola sine exemplo fecunda, et libera nexu, Ignara amplexus, mater opima sinu. |
| 110 | Virgo intacta manens, fidei ubertate marita, Inscia coniugio, feta negante viro. |
| 111 | Accipis, ut nescis: sic reddis ut integra constes, Nec violata paris, nec pariendo doles. |
| 112 | Et tamen est genitus Deus et homo, verus, et unus, Spiritus atque caro Christus, utrumque genus. |
| 113 | In deitate Patri aequalis, vel corpore matri, Et sine peccato de genitrice caro. |
| 114 | Factor dans legem, factus sub lege minister: Ipse pater mundi, filius ipse tibi. |
| 115 | Unde tuum, mater, generas natum atque parentem: Hinc pro lem, inde patrem: hoc Deus, illud humus. |
| 116 | Cuius honore sacro, genitrix, transcendis Olympum. |
| 117 | Et super astrigeros erigis ora polos. |
| 118 | Conderis in solio felix regina superbo, Cingeris et niveis lactea virgo choris. |
| 119 | Nobile nobilior circumsistente senatu, Consulibus celsis celsior ipsa sedes. |
| 120 | Sic iuxta genitum regem regina perennem, Ornata ex partu, mater opima, tuo. |
| 121 | Occurrunt proceres, et gloria magna Ioannes, Notus et ante Deum, quam pateretur homo. |
| 122 | Fratribus ascitis, Paulus, reliquisque beatis, Doctor apostolicus, fulgida palma Petrus. |
| 123 | Diligit has portas Sion super omnia Iacob, Pro patribus genitos quos in amore Deus. |
| 124 | Qui omnes ore suo ornati, super astra coruscant, Si sic discipuli, quid pia mater erit? |
| 125 | Hinc patriarcharum numero sociante, prophetae Conveniunt celso munera ferre throno Martyrii hinc inde cohors redimita coronis, Principe cum Stephano civica turba poli. |
| 126 | Primitiae florum, Bethlemtica passio lactans, Quae meruit nascens vivere morte magis. |
| 127 | Italiae mundique caput quos Roma retentat, Urbs vel Alexandri, aut Antiochenus ager. |
| 128 | Quos Hierosolymis, aut quos Byzantion oris: Quos Patra, quos Ephesus, Naddaver arce tenet. |
| 129 | Quos Oriens, Occasus habet, quos Africa, et Arctos, Quosque sepultat humus, cingit et Oceanus, Natio, gens, populus, regiones, agmina, reges, Undique currentes ad nova dona patris. |
| 130 | Aethiopes, Thraces, Arabes, Dacus, Indus, Alanus, Aurora, et vesper, Persa, Britannus adest. |
| 131 | Intrantes in regna Dei pietate redempti, Gaudia visuri regis in arce poli. |
| 132 | Quos recipit sacra porta Petri, quos ianua Pauli, Postis ad Andreae limen Achaia petit. |
| 133 | Mattheus Aetiopes, Ephesinos valva Ioannis, Et quem quisquis amat, hunc sua porta rogat. |
| 134 | Horum ante adventum te qualiter ornat amator, Portavit quem uterus, virgo beata, tuus? |
| 135 | Dans tibi larga poli, cui tu domus arcta fuisti, Ventris pro hospitio restituendo thronum. |
| 136 | Componendo caput niveum diademate fulvo, Et gemmis rutilam comit honore comam: Annectens niveo pretiosa monilia collo, Fulgore et vario pectora pura tegens. |
| 137 | Quam speciosum humeris imponit honoris amictum, Splendore ardescens purpura tincta nitet! |
| 138 | O quoties coctum zonae micat aura per aurum, Pallida nec pallae est fimbria luce nitens! |
| 139 | Quis tibi digna canat, quantum decus exeat ore, Aut de veste tui gemma virore micet? |
| 140 | Quando strata iacet pedibus pretiosa smaragdus, Quando pavimentis alba topazus adest. |
| 141 | Quodque oculus non vidit agens, non audiit auris, Ornamenta tibi haec, pia virgo, nitent. |
| 142 | Cum regio ergo poli, totusque exercitus astri, Te ornatam inspiciet, laudibus ora movent. |
| 143 | Incipiens Michael praeconia ferre beatae, Cumque suis turmis, haec tibi, virgo, refert: O decus excellens, o femina forma salutis, Partus fruge potens, virginitate placens! |
| 144 | Per quam est se nasci dignata redemptio mundi, Et reparare genus quod tulit Eva ferox. |
| 145 | Hanc tibi, mater, opem legionum millia mille, Per classes resonant carmine, voce, lyra. |
| 146 | Angelus inde tuos repetit paranymphus honores, Qui tibi de coelis nuntia sancta vehit. |
| 147 | Dicens: O felix, imitari nescia virgo, Cuius et agnus ovis, conterit ora lupi. |
| 148 | Tartara disrumpens, patriae captiva reducens, Et libertati post iuga pressa refers. |
| 149 | Excipit has iterum ingeminans pars altera laudes, Perstrepit et cunctis vox revoluta choris. |
| 150 | Incipit inde alios producere terra favores, Zachariae genitus, vox, tuba, praeco, sonus, Cum Petro et Stephano, ducibusque in millibus amplis Agminibus, mistis plausibus alta canens: O virgo insignis, benedicta ad gaudia nata, Auxilium terrae, fulgor honorque poli. |
| 151 | Ecce tuus florens uterus quae praestitit orbi, Te generante fide nos paradisus habet. |
| 152 | Quid sumus, aut fuimus? |
| 153 | quos merserat Eva profundum, De limo in coelum nos facit ire sinu. |
| 154 | Laudibus his, Domini genitrix, fragor intonat astris. |
| 155 | Militiaeque poli haec tibi clangor agit. |
| 156 | Ast ego ferre volens, videor subducere laudes, Nam tibi quisque cupit voce favere sacrae. |
| 157 | Mens oret genitum, sic matri digna loquatur, Cuius amore pio, vivis honore novo. |
| 158 | Pulchra super gemmas, splendorem solis obumbrans, Alta super coelos, et super astra nitens. |
| 159 | Vellere candidior niveo, rutilantior aura, Fulgidior radio, dulcior ore favo, Suavior, et roseo nimium rubicundior ostro, Vincis aromaticas mentis odore comas, Chara, benigna, micans, pia, sancta, verenda, venusta, Flos, decus, ara, nitor, palma, corona, pudor. |
| 160 | Per quem omnes fines terrae meruere salutem, Gaudet et orbs totus, pontus, arena, polus. |
| 161 | Haec tibi qui indignus quamvis corde, ore susurro, Spes mihi sis veniae, quae vehis orbis opem. |