monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, V. De sancta Maria. <<<     >>> VII. In laudem sanctae Mariae Virginis et matri Domini.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, CAPUT VI. In nomine Domini nostri Iesu Christi, et domino meae Mariae, matris eius. De virginitate.

1 Culmina multa polos radianti lumine complent.
2 Laetanturque piis agmina sancta choris.
3 Carmine Davidico plaudentia brachia texunt,
Creditur et sacro tripudiare gradu.
4 Coetibus angelicis hominum sociata propago,
Reddit honorificum laudis amore sonum,
Alternis vicibus divina poemata psallunt,
Atque Creatori mystica verba canunt.
5 Lucida sidereo coeli strepit aula tumultu,
Laudibus et Domini concutit astra fragor.
6 Hinc patriarcharum resonant modulamina vocum,
Inter quos Abrahae est maxima cura fide.
7 A quo acceperunt, reddunt dehinc verba prophetae,
Moses ante alios dux, mare teste, viros.
8 Inde favent fratres, et celsa caterva piorum,
Lumen apostolicum, praemeditante Petro.
9 Qui valet ex meritis cineres animare sepultos
Et revocare diem, voce iubente, potest.
10 Hinc mercede pari sequitur prius ordo senatum,
In quibus est Stephanus, victor honore prior.
11 Quos saxis, gladiisque, fame, site, frigore, flammis.
12 Ereptos terris iungit in astra fides.
13 Casibus heu!
14 variis, quos sic tulit ira furentis,
Etsi mors dispar, lux tamen una tenet.
15 Inde Dei genitrix, qui a Virgo Maria coruscat,
Virgineasque Agni de grege ducit oves.
16 Ipsa puellari medio circumdata coetu,
Luce pudicitiae splendida castra trahit.
17 Per paradisiacas epulas sua vota canentes,
Ista legit violas, carpit et illa rosas.
18 Pratorum gemmas ac lilia pollice rumpunt,
Et quod odoratum est, flore comante, metunt.
19 Euphemia illic, pariter quoque plaudit Agathe,
Et Iustina simul, consociante Tecla.
20 Hic Paulina, Agnes, Basilissa, Eugenia regnant,
Et quascunque sacer vexit ad astra pudor.
21 Felices quarum Christi contingit amore
Vivere perpetuo nomina fixa libro.
22 Has inter comites coniuncta Cesaria fulget,
Temporibus nostris Arelatense decus.
23 Caesarii monitis luci sociata perenni,
Si non martyrii, virginitatis ope.
24 Quos Liliola refert, aequatis moribus, ambos,
Et claram haer edem proxima palma manet.
25 Et quaecunque suos vigilans meditabitur actus,
His erit egregio part icipanda gradu
Concipiente fide Christi Radegundes amore
Caesarii lambit regula quidquid habet.
26 Cuius pontificis refluentia pectore mella
Colligit, et rivos insatiata bibit.
27 Quantum fonte trahit, tantum sitis addita crescit,
Et de rore Dei plus madefacta calet.
28 Nec sibi, sed cunctis generaliter unica vivens,
Felix angustam pandit ad astra viam.
29 Sed tibi prae reliquis, mater pia, charior instat,
Eligit excelso consociare choro.
30 Res probat ipsa tamen, quoniam quae filia constas,
Te matrem votis optat habere suam.
31 Quamque suis genibus charam nutrivit alumnam,
Praeficit ecce suo constituenda loco;
Et quae te semper baculi moderamine rexit,
Prompta sub imperio vult magis esse tuo.
32 Proficit illa sibi, cum tu praepo neris illi,
Illa subit votum, te potiente gradu.
33 Ecce diem festum tandem, pietate Tonantis,
Quem precibus genitrix saepe rogabat, habet.
34 Cuius respirant tacito praecordia pulsu,
Angustosque animos gaudia larga replent.
35 Exspectata nimis oculos ad tempora tendens,
Semina laetitiae dona superna metit.
36 Optat adhuc supplex, unum quod restat honoris.
37 Ut placeas Christo, consocianda polo.
38 Qualiter haec capias, labor esse videtur agentis.
39 Sed labor iste brevis fruge replendus erit.
40 Servitio Domini subdenda est ad iuga cervix,
Nec grave, sed leve sit, quidquid amore feres.
41 Non aliunde petas, in matre exempla require;
Aspicis ante oculos quod mediteris opus;
Cum qua festinas simul esse in luce perenni,
Condecet hic simili currere lege viam.
42 Sit tibi dulce decus, veneranda Cesaria praesens,
Praesule Caesario non caritura tuo.
43 Illos corde sequens, mandataque corpore comples,
Ut teneas flores, has imiteris apes.
44 Respice qui voluit nasci se ventre puellae,
Et Domini summi qua caro carne venit.
45 Spiritus intactam venerabilis attigit alvum,
Virgineam cupiens inhabitare domum.
46 Hanc Deus ingrediens, hominis quae nesciit usum,
Sola suo nato conscia virgo viro.
47 Concipiente fide, nullo se semine lusit
Et quo factus homo est, non fuit alter homo.
48 Virginitas felix, quae partu est digna Tonantis,
Quae meruit Dominum progenerare suum.
49 Templa Creatoris sunt membra pudica puellae,
Et habitat proprius tale cubile Deus,
Quantum sponsa potest de virginitate placere,
Ipsa Dei genitrix nonnisi virgo placet.
50 Sara, Rebecca, Rachel, Esther, Iudith, Anna, Noemi,
Quamvis praecipue culmen ad astra levent:
Nulla tamen meruit mundi generare parentem,
Quae Dominum peperit, clausa Maria manet.
51 Intemerata Deum suspendit ab ubere natum,
Et panem coeli munere lactis alit.
52 Hoc ergo in sponsae nunc viscere diligit ipse,
Quod prius in matre legit honore sacer.
53 Pectora liberius penetrat sibi cognita soli,
Et quo nemo fuit, laetior intrat iter.
54 Haec sua membra putans, quae nulla iniuria fuscat,
Quae neque sunt alio participata viro,
Mitis in affectu, pectus complectitur illud,
Promptus amore colens, quo alter amator abest.
55 Cum sua regna Deus pariter velit omnibus esse,
Hoc commune tamen Christus habere fugit.
56 Per paradisiacas epulas cupit esse cohaeres,
Virgineam solus vult habitare domum.
57 Castra pudicitiae melius rex ipse tuetur,
Si sibi non violet turba dicata fidem.
58 Ipse voluntatem si viderit esse fidelem,
Proque suis famulis et Deus arma tenet.
59 Lorica, galea, clypeo praemunit amantem,
Et stabilit solidum mentis in arce gradum.
60 Ballista iaculans pro te mox exit in hostem,
Perdat ut adversos, qui tibi bella movent,
Currit ad amplexus post praelia gesta triumphans,
Infigens labiis oscula casta sacris.
61 Blanditur, refovet, veneratur, honorat, obumbrat,
Et locat in thalamo membra pudica suo.
62 Siderei proceres ad regia vota frequentes,
Certatim veniunt, agglomerando chorum.
63 Quo praeter cherubin, seraphin, reliquosque beatos,
Aligeros comites, quos tegit umbra Dei,
Bis duodena senum concursat gloria vatum
Attonitu, sensu plaudere, voce, manu.
64 His venit Elias, illis in curribus Enoch,
Et nati dono, virgo Maria prior.
65 Iurisconsulti Pauli comitante volatu,
Princeps Romana currit ab arce Petrus.
66 Conveniunt ad festa simul sua dona ferentes,
Hi quorum cineres Urbs, caput orbis, habet,
Culmen apostolicum, radianti luce coruscum.
67 Nobilis Andream mittit Achaia suum.
68 Praecipuum meritis Ephesus veneranda Ioannem,
Dirigit et Iacobos terra beata sacros.
69 Laeta suis votis Hierapolis alma Philippum,
Producens Thomam munus Edessa pium.
70 Inde triumphantem fert India Bartholomaeum,
Matthaeum eximium Naddaver alta virum.
71 Hinc Simonem ac Iudam lumen Persida gemellum,
Laeta relaxato mittit ad astra sinu.
72 Et sine rore ferax Aegyptus torrida Marcum.
73 Lucae evangelica participante tuba.
74 Africa Cyprianum, dat Siscia clara Quirinum.
75 Vincenti Hispana surgit ab arce decus.
76 Egregium Albanum fecunda Britannia profert,
Massilia Victor martyr ab urbe venit.
77 Porrigit ipsa decens Arelas pia dona Genesi,
Astris Caesario concomitante suo.
78 Ipse Parisiaca properat Dionysius urbe,
Augustoduno, Symphoriane, venis.
79 Privatum Gabalus, Iulianum Arvernus abundans,
Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit.
80 Hinc simul Hilarium, Martinum Gallia mittit,
Te quoque, Laurenti, Roma, beate, tulit.
81 Felicem meritis Vicetia laeta refundit,
Et Fortunatum fert Aquileia suum.
82 Vitalem, ac reliquos, quos chara Ravenna sepultat,
Gervasium, Ambrosium, Mediolane, meum.
83 Iustinam Patavum, Euphemiam huc Chalcedon offert,
Eulalia Emerita tollit ab urbe caput.
84 Caeciliam Sicula profert, Seleucia Teclam,
Et legio felix Agaunensis adest.
85 Europae atque Asiae quis lumina tanta recurrat?
86 Vel tua quis possit pignora, Roma, loqui?
87 Undique collectos diversis partibus orbis,
Agminibus iunctis, regia pompa trahit.
88 Intrant, sidereo vernantes lumine, portas:
Excipit hos proceres urbs patefacta poli.
89 Incedit sensim tunc praetextata potestas,
Ordine patricio sic potitura loco.
90 Nobilitas coeli, dives cruce, sanguine Christi,
Festinat festos concelebrare choros.
91 Paupertas terrae, censu coeleste redundans,
Consulibus tantis regia vota colit.
92 Undique distinctae numerosa sedilia complent,
Attonitique silent, rege loquente, Patres.
93 Maiestas arcana Dei tum pondere fixo,
Alloquitur proceres, quos sua dextra regit.
94 Haec mihi pollicitum servavit virgo pudorem,
Nec voluit placitam dilacerare fidem:
Sollicitis animis, sponsi vestigia sectans,
Et mea vota petens, inviolata venit.
95 Per tribulos gradiens, spinae cavefecit acumen.
96 Sentibus in mediis nescia ferre vepres.
97 Vipera, seps, iaculus, basiliscus, hemorrois, aspis,
Faucibus horrificis sibila torsit iners,
Inde sagitta volans, hinc terruit arcus euntem,
Docta sed insidiis cautius ire suis,
Inter tot hostes nulli se subdidit insons,
Vulnera suscepit, sed tolerando fugit
Per tela, et gladios, tenuit mora nulla sequentem,
Sed tam dura nimis nonnisi ferret amor.
98 Ad me aures, oculos, animos suspensa tetendit,
Cum terris iacuit, iam super astra fuit.
99 Singultus, gemitus, curas, suspiria, fletus
Saepius audivi, non abolenda mihi.
100 Abscondens aliis, nulli confessa dolores,
Intellecta mihi murmura clausa dedit.
101 Vidit forte meum quoties in imagine vultum,
Oscula dans labiis, lumine fudit aquas,
Pervigil incubuit, si forte aliunde venirem,
Marmore iam tepido frigida membra premens,
Haec gelefacta meum servavit in ossibus ignem,
Visceribus rigidis pectus amore calet.
102 Corpore despecto, recubabat in aggere nudo,
Seque oblita, iacens immemor ipsa fuit.
103 Fletibus assiduis exhausto humore genarum,
Siccatis oculis, terra natabat aquis.
104 Et quia me vivens carnali lumine quondam
Cernere non potuit, misit amata precem.
105 Nam mihi sollicito nocturnis saepius horis,
Scripta suis lacrymis pagina lecta fuit.
106 Plena quidem variis tremulo sermone querelis,
Quod sine me sola moesta iaceret humo.
107 Cuius ab ore fluens nativo gutta liquore,
Haec dedit in tremulis signa relata notis:
Strata solo recubo, lacrymans neque cerno, quod opto,
Tristis in amplexu, pectore saxa premo.
108 Sponso absente manens tam dura cubilia servo;
Nec mea, quem cupiunt, membra tenere queunt.
109 Dic ubi sis, quem exspecto gemens qua te urbe requiram?
110 Quave sequar, nullis semita nota locis.
111 Ipsa venire velim, properans si possit in astris
Pendula sideream planta tenere viam.
112 Nunc sine te fuscis graviter nox occupat alis,
Ipsaque sole micans, est mihi caeca dies.
113 Lilia, narcissus, violae, rosa, nardus, amomum,
Oblectant animos germina nulla meos.
114 Ut te conspiciam, per singula nubila prendo,
Et vaga per nebulas lumina ducit amor.
115 Ecce procellosos suspecta interrogo ventos,
Quod mihi de Domino nuntiet aura meo?
116 Proque tuis pedibus cupio caementa lavare,
Et tua templa mihi tergere crine libet.
117 Quidquid erit, tolerem; sunt omnia dulcia, dura,
Donec te videam, haec mihi poena placet.
118 Tu tamen esto memor, quoniam tua vota requiro;
Est mihi cura tui, sit tibi cura mei.
119 Haec referens avidis iactabat brachia palmis,
Si possit plantas forte tenere meas:
Cum decepta sibi sine me sua dextra rediret,
Luminis instillans ora lavabat aquis.
120 Cum recubaret humo, neque victa sopore quievit,
Consuliturus ei saepe simul iacui.
121 Condolui pariter, lacrymarum flumina tersi,
Oscula dans rutilis mellificata favis.
122 Nunc igitur regnet, placidoque fruatur amore,
Quae mihi iampridem pectore iuncta fuit.
123 Ascensu fremit aula poli, residente senatu,
Nomen perpetuo scribitur inde libro.
124 Traditur aeternum mansura in saecula censum,
Virginis in thalamos fundit Olympus opes.
125 Inseritur capiti radians diadema beryllis,
Ordinibus variis alba smaragdus inest.
126 Alligat et nitidos amethystina vitta capillos,
Margaritato flexilis arte sinu.
127 Sardonyche impressum per colla monile coruscat,
Sardia purpurea luce metalla micant.
128 Dextrae armilla datur chalcedone iaspide, mista,
Aut hyacinteo sudat honore manus.
129 Bractea gemmatam cycladem fila catenant;
Sidereis donis arta sigilla tument.
130 Pulchra topaziacis oneratur zona lapillis,
Chrysolitha auratam fibula claudit acum.
131 Veste superposita, bis torta purpura bysso,
Qualem nupta Dei ferre puella potest,
His cumulata bonis thalamo regina sedebit,
Atque polis sobolem sub pede virgo premet.
132 Cui tamen hoc opus est cum virginitatis honore,
Ut placeat sponso mens moderata suo.
133 Inconcussa gravem teneat patientia vultum,
Viribus ire suis, ne labefacta ruat.
134 Neu faciles animos ventosa procella fatiget,
Fluctibus in mediis anchora cordis agat.
135 Virtutum speciale decus patientia fulget,
Qua gradiaris iter, Iob tibi signa dabit.
136 Quidve loquar humilem, quem gratia celsa decorat?
137 Et quantum ima petit, surgit ad alta magis.
138 Quod diversa nimis divisa est causa duobus,
Qui iacet, ille subit; qui tumet, ipse cadit.
139 Haec exempla quidem Ioseph Pharaoque dederunt:
Tollitur ille lacu, mergitur iste freto.
140 Est etiam laudis, stipendia poscere tantum,
Ne premat ipsa suum pestis avara sinum.
141 Contentus minimis, si non maiora requirat,
Pauper in angusto regnat, habendo Deum.
142 Saphira vel mulier geminos largita minutos,
Illa tenendo perit, haec sua dando manet.
143 O nimium felix quem non modo mollia frangunt,
Iudice qui sese membra labore terit!
144 Spernit opum laqueos, unguenta, toreumata fluxa
Ut custos animae sit rigor ipse suae.
145 Hoc etiam recolens, quid possit parcior usus,
Sobrietas Iudith vincere sola facit.
146 Quidve animum dulcem memorem, quem gratia pascit?
147 Cum intra se populos viscera chara ferant.
148 Pacificus, gaudens, unus complectitur omnes,
Stringit in affectu pectora cuncta suo.
149 O nimium felix, florens bonitate voluntas,
Qua sine nil populo, nec placet ara Deo!
150 Hoc opus, ut quotiens aliquo mens fertur amaro,
Firmet in adversis spes comitata fidem.
151 Aspera ne frangant, tumidos neque prospera reddant,
Sic mediocre tenens, cautius itur iter.
152 Haec bona sumit homo, tribuat si gratia Christi,
Inspirante illo, vel moderante gradum.
153 His ornata bonis radiantia lumina fundis,
Has retinens gemmas, tu quoque gemma micas.
154 Virginitas felix nullis aequanda loquelis,
Nec si centenos suppleat ore sonos.
155 Quod prius est, sine sorde nitet, venerabilis orbi,
Naturae proprium non vitiando bonum.
156 Corporis illaesum servans pretiosa talentum,
Perpetuas retinens, nescia furis, opes.
157 Non premit incluso torpentia viscera fetu,
Aut grave facta iacet pignore moesta suo,
Inter anhelantes animae seu corporis aestus,
In dubio pendens stamine fessa salus.
158 Quando suis iaculis uteri laesura tumescit,
Atque voluptatis morbida crescit Hydrus.
159 Ultra hominis habitum tantum cutis effera turget,
Ut pudeat matrem hoc, quod amore gerit.
160 Se fugit, et propriis verecunda parentibus aufert,
Donec depositum sarcina solvat onus.
161 Quis gemitum partus verbis aequare valebit?
162 Aut cui tot lacrymas carmine flere vacet?
163 Cum sua secretum compago relaxat honestum;
Atque dolore gravi viscera fascis agit.
164 Victa puerperio, membrorum porta patescit,
Exit et ad lucem fors sine luce puer.
165 Sin vivat genitus genitrix, se oblita, requirit,
Tristis et ad natum lumina lassa trahit.
166 Respicit expositum, nec iam sua mater, alumnum,
Quae vix dum peperit, haec modo funus habet.
167 Nec mater meruit modo haec, nec virgo vocari,
Haec duo damna dolens, se mala nupta gemit.
168 Nam valido fuerat matris spes rapta dolore.
169 Nec fletu nati se fovet illa sui.
170 Non charas lacrymas infantis ab ore resorbet,
Aut teneras voces, lacte fluente, rapit.
171 Tristis decrepito damnat sua viscera luctu,
Quod iacuit natus, heu!
172 dolet ille sinus.
173 Quod si vita manet pueri, nec semper habenda,
Incipiat teneros ut dare voce sonos:
Imperfecta rudis collidens murmura linguae,
Cum matrem dulci fauce susurrus alit.
174 Contingatque nefas, rapiatur pectore matris,
Aetas ad damnum crevit adulta suum.
175 Triste flagellatis genitrix orbata capillis,
Defuncti in labiis ubera sicca premit.
176 Infundens lacrymas, lamenta resuscitat ardens,
Et gelidum corpus, fonte tepente, lavat.
177 Dilacerat faciem, crinem aufert, pectora tundit,
Heu dolor armatus, sic sua membra ferit!
178 Si videt alterius natum, sua pignora deflet,
Aequalemque suum tristis obisse gemit.
179 Alter si ploret, currat, stet, gaudeat infans,
Ante oculos nati ludit imago sui.
180 Quem semel effudit, per cuncta momenta requirit
Nec miserae matris pendet ad ora puer.
181 Quid si aliud gravius, moriatur et ipse iugalis
Quae nova nupta fuit, iam viduata iacet.
182 De thalamo ad tumulum, modo candida, tam cito nigra;
Ante quibus caluit frigida membra tenet.
183 Construit exsequias, perversaque vota celebrans
Exornat tumulum, heu!
184 spoliando torum.
185 Saepe maritale repetit miserando sepulcrum,
Contemptaque domo, funus amara colit.
186 Incumbit tumulo, solatia cassa requirens,
Cuius membra prius, nunc super ossa premit,
Fletibus irriguis, perituro carmine, luget:
Funeris obsequio lumina perdit amor.
187 Quot mala plebeiae veniant quis pandere possit?
188 Vix bene reginae, quae viduata manet.
189 Non veto coniugium, sed praefero virginis alvum
Quod dat apostolica Paulus ab ore tuba.
190 Inclyta virginitas, coelos quae dote mereris,
Cum thalamis Christi consocianda places.
191 Funera nulla gemis, sine limite gaudia sumis:
Vivit amor semper, nec tibi Christus obit.
192 Illic regna tenes, hic vincis, et integra fulges,
Omni tuta loco, sanctificata Deo.
193 Haec tibi, chara Deo, meritis venerabilis Agnes.
194 Offero; quo placeant, tu faciendo colas.
195 Iudicis ut iussu munus tribuatur utrisque,
Quando corona tibi, tunc mihi vel venia.
196 Opto per hos fluctus animas tu, Christe, gubernes
Arbore, et antenna velificante crucis.
197 Ut post emensos mundani gurgitis aestus,
In portum vitae nos tua dextra locet.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.139 bnf8090.189 bnf9347.110 bnf13048.94 bnf14144.39 csg196.248

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, V. De sancta Maria. <<<     >>> VII. In laudem sanctae Mariae Virginis et matri Domini.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik