monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, IV. De sancta Maria. <<<     >>> VI. In nomine Domini nostri Iesu Christi, et domino meae Mariae, matris eius. De virginitate.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, CAPUT V. De sancta Maria.

1 Ave, maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper virgo,
Felix coeli porta.
2 Sumens illud ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.
3 Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.
4 Monstra te esse matrem.
5 Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.
6 Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Mites fac, et castos,
Vitam praesta puram.
7 Iter para tutum,
Ut videntes Iesum,
Semper collaetemur.
8 Sit laus, etc.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.139 bnf8090.189 bnf9347.110 bnf13048.94 bnf14144.39 csg196.248