| 1 | Quem terra, pontus, aethera Colunt, adorant, praedicant, Trinam regentem machinam: Claustrum Mariae baiulat. |
| 2 | Cui luna, sol et omnia Deserviunt per tempora, Perfusa coeli gratia, Gestant puellae viscera. |
| 3 | Mirantur ergo saecula, Quod angelus fert semina, Quod autem Virgo concipit, Et corde credens accipit. |
| 4 | Beata Mater munere, Cuius supernus artifex, Mundum pugillo continens, Ventris sub arca clausus est. |
| 5 | Beata coeli nuntio Fecunda sancto Spiritu, Desideratus gentibus, Cuius per alvum fusus est. |
| 6 | Divisio. |
| 7 | O Gloriosa Domina, Excelsa super sidera, Qui te creavit provide, Lactasti sacro ubere. |
| 8 | Quod Eva tristis abstulit Tu reddis almo germine; Intrent ut astra flebiles, Coeli fenestra facta est. |
| 9 | Tu Regis alti ianua, Et porta lucis fulgida: Vitam datam per virginem Gentes redemptae, plaudite. |
| 10 | Gloria tibi, Domine, etc. |