| 1 | Agnoscat omne saeculum Venisse vitae praemium: Post hostis asperi iugum, Apparuit redemptio. |
| 2 | Isaias quae concinit, Completa sunt in Virgine, Annuntiavit angelus, Sanctus replevit Spiritus. |
| 3 | Maria ventre concipit Verbi fideli semine, Quem totus mundus non capit, Portant puellae viscera. |
| 4 | Radix Iesse floruit, Et virga fructum edidit. |
| 5 | Fecunda partum protulit, Et virgo mater permanet. |
| 6 | Praesepe poni pertulit, Qui lucis auctor exstitit, Cum Patre coelos condidit, Sub matre pannos induit. |
| 7 | Legem dedit qui saeculo, Cuius decem praecepta sunt Dignando factus est homo, Sub legis esse vinculo. |
| 8 | Adam vetus quod polluit, Adam novus hoc abluit, Tumens quod ille deiicit, Humillimus hic erigit Iam nata lux est, et salus, Fugata nox, et vita mors. |
| 9 | Venite, gentes, credite, Deum Maria protulit. |