monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1
>>> Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, II. De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deveret, et a domna Rhadegunde teneretur.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, CAPUT PRIMUM. De nomine suo ad diversos.

1 Aonias avido qui lambitis oro camoenas.
2 Castaliusque quibus sumitur arte liquor,
Quos bene fruge sua Demosthenis horrea ditant,
Largus et irriguis implet Homerus aquis,
Fercula sive quibus fert dives uterque minister,
Tullius ore cibum, pocula fonte Maro;
Vos quoque, qui nunquam morituras carpitis escas,
Quas paradisiaco germine Christus habet,
Facundo tonitru penetrati, qui retinentur
Nunc monitis Pauli, postea clave Petri,
Fortunatus ego hinc humili prece, voce saluto.
3 Italiae genitum Gallica rura tenent.
4 Pictavis residens, qua sanctus Hilarius olim,
Natus in urbe fuit, notus in orbe pater.
5 Eloquii currente rota, penetravit ad Indos,
Ingeniumque potens ultima Thule colit.
6 Perfundens cunctas, vice solis, lumine terras.
7 Cuius dona Sacae, Persa, Britannus habet.
8 Christicola Scythicas laxavit amore pruinas,
Dogmate ferventi frigida corda calent.
9 Martinum cupiens, voto Radegundis adhaesi,
Quam genuit coelo terra Thoringa sacro.
10 Germine regali pia neptis Herminefredi,
Cui de fratre patris Hamalafredus adest.
11 Mens ornata bonis fugitivos spernit honores,
Sciens in solo firma manere Deo.
12 Regia lactineo commutans pallia cultu,
Vilior ancillae vestis amata tegit.
13 Splendida serraco quondam subvecta superbo,
Nunc terit obsequio planta modesta lutum.
14 Quae prius insertis onerata est dextra smaragdis,
Servit inops famulis sedulitate suis.
15 Aulae celsa regens quondam, modo iussa ministrat,
Quae dominando prius, nunc famulando placet.
16 Paupertate potens, et solo libera voto,
Clarius abiecto stat radiata loco.
17 Aurea fulcra tenens iam tum sibi vilis honore,
Effugit exstructum, pulvere fusa, torum.
18 Si contemnatur, tunc nobilis esse fatetur,
Et putat esse minor, si datur ullus honor.
19 Parca cibo Eustochium superans, abstemia Paulam,
Vulnera quo curet, dux Fabiola monet:
Melaniam studio reparans, pietate Blesillam,
Marcellam votis aequiparare valens,
Obsequio Martham renovat, lacrymisque Mariam,
Pervigil Eugeniam, vult patiendo Teclam.
20 Sensibus ista gerit quidquid laudatur in illis,
Signa recognosco quae prius acta lego.
21 Omnia despiciens, et adhuc in corpore constans,
Spiritus hic vivit, sed caro functa iacet.
22 Terram habitans, coelo intrat, bene libera sensu,
Atque homines inter iam super astra petit.
23 Cuius sunt epulae, quidquid pia regula pangit,
Quidquid Gregorius Basiliusque docent,
Acer Athanasius, quod lenis Hilarius edunt,
Quos causae socios lux tenet una duos,
Quod tonat Ambrosius, Hieronymus atque coruscat,
Sive Augustinus fonte fluente rigat,
Sedulius dulcis, quod Orosius edit acutus,
Regula Caesarii linea nata sibi est.
24 His alitur ieiuna cibis, palpata nec unquam
Fit caro, sit nisi iam spiritus ante satur.
25 Caetera nunc taceam, melius quae teste Tonante,
Iudicioque Dei glorificata manent.
26 Cui sua, quisque potest, sanctorum carmina vatum
Mittat in exiguis munera larga libris.
27 Se putet inde Dei dotare manentia templa,
Quisquis ei votis scripta beata ferat.
28 Haec quoque qui legitis, rogo, reddite verba salutis,
Nam mihi charta levis, pondus amoris erit.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.137 bnf8090.189 bnf9347.109 bnf13048.100 bnf14144.39 csg196.248

>>> Venantius Fortunatus, Miscellanea, 8, II. De itinere suo, cum ad domnum Germanum ire deveret, et a domna Rhadegunde teneretur.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik