| 1 | Saepius optaram fieri me remige nautam, Cursibus undifragis ut ratis iret aquis. |
| 2 | Flatibus aut rapidis per dorsa Garumnica ferrer, Burdegalense petens ut celer actus iter, Velaque fluctivagum traherent, Aquilone secundo, Me quoque littoreo redderet aura sinu, Qua pius antistes sacra Gundegisilus offert, Culmine pro populi qua micat ara Dei, Tu quoque, quo resides, meritis comes ample serenis. |
| 3 | Chare, Galactori, sedula cura mihi. |
| 4 | Cui rite excellens rex Guntheramnus honores Maius adhuc debet, qui tibi magna dedit. |
| 5 | Cum tamen hoc vellem, timor obstitit, et Hunus ille Qui cumulo rapidae mons fremit albus aquae. |
| 6 | Dulcedo invitat civilis, et unda repugnat, Sic vocat, atque vetat hinc amor, inde pavor. |
| 7 | Plane hoc, quod superest, solvat vel epistola currens, Littera, quod facerem, reddat amore vicem. |
| 8 | Maxime nunc igitur te, dulcis amice, saluto, Sperans a Domino te superesse diu. |
| 9 | Cumque domo, sociis, antistite, coniuge, natis, Vive comes, cui sint iura regenda ducis: Pontifici summo commender, opime, precatu, Sic tua pars meritis sit data dextra polis. |
| 10 | Si superest aliquid, hoc forte tributa redundant, Qui modo mitto apices, te rogo mitte pices. |