monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2 > 16 > 27 > 2 > 10 > 2 > 12 > 15 > 10 > 12 > 14 > 26 > 25 > 14 > 23 > 21 > 12 > 11 > 26 > 31 > 19 > 22 > 17 > 21 > 2 > 26 > 25 > 19 > 22 > 22
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 7, XXI. Ad Sigismundum et Aregisilum [Ms., Alagisum ]. <<<     >>> XXIII. Ad Paternum.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 7, CAPUT XXII. Ad Bosonem referendarium .

1 Sic regat omnipotens radiantia culmina regis,
Atque eius causas arma superna regant.
2 Sic dominum ac servos divina potentia servet,
Et patriae maneat, hoc dominante, salus.
3 Sic placido regi summus, pius auctor ab alto,
Qui dedit ante Petro, porrigat ipse manum.
4 Sic te longaevi comitetur gratia regis,
Et florente illo, gaudia fixa metas.
5 Hoc rogo quam citius veniat, quicunque iubetur,
Ne gravet ultra animos hic mora tarda meos.
6 Nam qui festinat statuit quod certa voluntas,
Si votum acceleret, dulcius esse solet.
7 Illud enim nimium per verba precantia posco,
Commender domino, te memorante, meo.
8 Actibus excellens maneas per saecula felix,
Et memor ipse mei, dulcis amice, vale.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.134 bnf9347.109 bnf13048.100 bnf14144.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik