| 1 | Si prodi verbis affectus posset amantis, Carmina plura tibi pagina nostra daret. |
| 2 | Sed quod ab ore loqui nequeo, quod pectore gesto, Sit satis ex multis vel modo pauca dari. |
| 3 | Nam si respicias votum per verba canentis, Malueram maius, qui tibi parva fero. |
| 4 | Aspicimus sensum totum in dulcedine fusum, Quo sine nube doli, corde serena micant. |
| 5 | Puro fonte rigans, nectar de fauce redundat, Cuius verba libens pectore, corde bibo. |
| 6 | Providus, exertus, viligans, moderatus, honestus, Condimentum animae mens tua semper habet. |
| 7 | Reginae egregiae patrimonia celsa gubernas, Quae tibi commisit, sensit ubique fidem. |
| 8 | Nemo piae poterat reginae charior esse, Quam qui pro meritis talis et ipse foret. |
| 9 | Gundari, longo vigeas placiturus in aevo, Coniuge cum propria luce perenne manens. |