| 1 | Temporibus longis regalis dives in aula, Enituit meritis gloria, Condo, tuis. |
| 2 | Nam semel ut iuvenem vigili te pectore vidit, Elegit secum semper habere senem. |
| 3 | Quis fuit ille animus? |
| 4 | vel quae moderatio sensus, Cum fueris tantis regibus unus amor? |
| 5 | Mens generosa tibi pretioso lumine fulget, Quae meritis propriis amplificavit avos. |
| 6 | Floret posteritas, per quam sua crescit origo, Et facit antiquos surgere laude patres. |
| 7 | Nam si praefertur generis qui servat honorem, Quanta magis laus est nobilitare genus? |
| 8 | Qui cupit ergo suum gestis attollere nomen, Ille tuum velox praemeditetur opus. |
| 9 | A parvo incipiens existi semper in altum, Perque gradus omnes culmina celsa tenes. |
| 10 | Theodericus ovans ornavit honore tribunum Surgendi auspicium iam fuit inde tuum. |
| 11 | Theodebertus enim comitivae praemia cessit, Auxit et obsequiis cingula digna tuis. |
| 12 | Vidit ut egregios animos meliora mereri; Mox voluit meritos amplificare gradus. |
| 13 | Instituit cupiens, ut deinde domesticus esses, Crevisti subito, crevit et aula simul. |
| 14 | Florebant pariter veneranda palatia tecum, Plaudebat vigili dispositore domus, Theodovaldi etiam cum parva infantia vixit, Huius in auxilium maxima cura fuit. |
| 15 | Actibus eximiis sic publica iura fovebat, Ut iuvenem regem redderes esse senem. |
| 16 | Ipse gubernabas, veluti si tutor adesses, Commissumque tibi proficiebat opus. |
| 17 | Clotarii rursus magna dominatus in aula, Quique domum simili iussit amore regi. |
| 18 | Mutati reges, vos non mutastis honores, Successorque tuus tu tibi dignus eras. |
| 19 | Tantus amor populi, solertia tanta regendi, Ut hoc nemo volens surripuisset onus, Nunc etiam placidi Sigiberti regis amore Sunt data servitiis libera dona tuis. |
| 20 | Iussit et egregios inter residere potentes, Convivam reddens, proficiente gradu. |
| 21 | Rex potior reliquis merito meliora paravit, Et quod maius habet, hoc tua causa docet. |
| 22 | Sic tuus ordo fuit, semper maiora mereri, Vitaque quam senior, tam tibi crevit honor. |
| 23 | Quae fuerit virtus, tristis Saxonia cantat, Laus est arma truci non timuisse seni. |
| 24 | Pro patriae votis, et magno regis amore, Quo duo natorum funera chara iacent. |
| 25 | Nec graviter doleas cecidisse viriliter ambos, Nam pro laude mori, vivere semper erit. |
| 26 | Laetitiam vultus hilari diffundit ab ore, Et sine nube animi gaudia fida gerit. |
| 27 | Munificus cunctis, largiris multa benignus, Et facis astrictos per tua dona viros. |
| 28 | Sit tibi longa salus placidis felicior annis, Atque suum reparet proles opima patrem. |