| 1 | Tempora lapsa volant, fugitivis fallimur horis, Ducit et in senium lubrica vita viros. |
| 2 | Fine trahit celeri sine fune volubilis axis, Nec retinet rapidas ad sua frena rotas. |
| 3 | Cuncta movens secum momenta, et pondera rerum, Donec meta avidos sistere cogat equos. |
| 4 | Sic quoque dissimiles ad finem tendimus omnes, Nemo pedem retrahit, quo sibi limes erit. |
| 5 | Imperiale caput, regnum trahit, atque senatum, Nec spectante die, cum venit hora, rapit. |
| 6 | Quid sunt arma viris? |
| 7 | cadit Hector, et ultor Achilles, Aiax in clypeo [Ms., Aiacis clypeo], murus Achaeus, obit. |
| 8 | Quid satis est cupido, gremio quod condit avaro? |
| 9 | Deliciis solvis [refluis], Attalus auctus abest. |
| 10 | Quis non versutus recubet, dum fine supremo, De Palamede, potens, ars in Ulysse perit? |
| 11 | Forma venusta fluit, cecidit pulcherrimus Astur Astris, Occubat Hyppolitus, nec superexstat Adon. |
| 12 | Non agiles fugiunt quo terminus instat eundum, Nam cum fratre, celer sorte, Quirinus abit. |
| 13 | Quid rogo cantus agit? |
| 14 | modulis blanditus acutis, Orpheus, et cytharae vox animata iacet. |
| 15 | Docta recessuris quid prodest lingua sophistis, Qui voluere loqui curva, rotunda poli? |
| 16 | Archita, Pythagoras, Aratus, Cato, Plato, Chrysippus, Turba Cleantharum stulta favilla, cubat. |
| 17 | Quidve poeta potest Maro, Lysa, Menander, Homerus, Quorum nuda tabo membra sepulcra tegunt? |
| 18 | Cum venit extremum, neque Musis carmina prosunt, Nec iuvat eloquio detinuisse melos. |
| 19 | Sic dum puncta cadunt, fugiunt praesentia rerum, Et vitae tabulam tessera rapta levat. |
| 20 | Est tamen una salus, pia, maxima, dulcis, et ampla, Perpetuo trino posse placere Deo. |
| 21 | Hoc valet, atque viget, manet, et neque fine peribit, Hinc quoque post tumulum nascitur almus honor. |
| 22 | Quod superest, habitu meritorum, flore beato, Suavis iustorum fragrat [fragat] odor tumulo. |
| 23 | Gratius aura fluens, quam spiret aroma Sabaeum, Vincens, quae pinguis balsama silva reflat. |
| 24 | Cinnama, caltha, crocus, violae, rosa, lilia cedunt Ut similis nullus nare bibatur odor. |
| 25 | Quid? |
| 26 | quod morte magis virtus generatur in illis, Dumque sepulcra tenent, languida membra fovent. |
| 27 | Multorum dubiam solidant pia funera vitam, Et redit ex tumulo vivificatus homo. |
| 28 | Nobilis urna tegit pretiosa talenta tonantis, Ac terris recubat quod super astra volat. |
| 29 | Qui sub amore Dei, sacro moderamine vivens, Fit peregrinus humi, civis, eundo, poli. |
| 30 | Denique post illos qui fundamenta coruscant, Postque Petri ac Pauli limina prima fide, Quis numerus radiet sanctorum sparsus in orbe, Quanta columnarum gratia fusa viget? |
| 31 | Per loca, per populos mundo sua sidera praesunt, Quidquid ab Oceani circulus ambit aquis. |
| 32 | Arctos, meridies, oriens, occasus honorat, Lumina [limina], muneribus clarificata suis. |
| 33 | De reliquo nihil est, quodcunque videtur in orbe, Nam tumor hic totus, fumus et umbra sumus. |
| 34 | Cur igitur metu trahitur data vita susurro, Nec Fortunato pauca, Iovine, refers? |
| 35 | Tempora lapsa vides, neque longa silentia rumpis, Me quoque ne recrees, ad mea damna taces. |
| 36 | Non ita rebar ovans, postquam Germania nostros, Contulerat visus, ut resiliret amor. |
| 37 | Credideram potius quantum se tenderet aetas, Ut vestri affectus se duplicaret opus. |
| 38 | Heu magis, ut video, vota in contraria currunt, Tempora longantur, sed breviatur amor. |
| 39 | An quantum ex oculo, tantum tibi corde recedo? |
| 40 | Et tam longe animo, quam sumus ambo loco? |
| 41 | Non ego sic refero, quoniam tibi pectore nector, Praedicat hoc aliter, mens ubi dulce sonat. |
| 42 | Nam cui chara fides animum sociavit amice, Quod minus est oculis, flagrat amore magis. |
| 43 | Et licet absentem paries, locus, aula retentet, Corde suo illic est, est ubi forma placens. |
| 44 | Prospicit affectu, quem vultu non videt ipso, Et vox longinqua de regione sonat. |
| 45 | Quid gerit, aut ubi sit, tacito dare verba videtur, Intra se loquitur pectore clausus amor. |
| 46 | Si volat aura levis, putat inde venire salutes, Hoc fragor aure refert, quod homo mente gerit. |
| 47 | Hinc tuus ergo cliens ego, chare, colende requiro, Absentem faciunt quem loca, non animus. |
| 48 | Qui semper nostro memoraris, haberis in ore, Scribimus et haec dum, non sine te loquimur. |
| 49 | Affectu, studio, voto, tua brachia cingo, Atque per amplexum pectora, colla ligo. |
| 50 | Ingrederis mecum, pariterque moveris amator, Et quasi blanda loquens, oscula libo labris. |
| 51 | Ante oculos habeo, sed chara refugit imago, Hic quoque quem habeo, non retinere queo. |
| 52 | Alternis vicibus modo vadis, et inde recurris, Vix fugis ex oculis, ecce figura redis. |
| 53 | Et cum terga dabis, facies mihi cernitur insons, Si pede conversus, fronte regressus ades. |
| 54 | Saepe etiam videor dare te pia dicta relatu, Illic forte taces, hic mihi verba refers. |
| 55 | Hoc de te minus est, quia prendi non potes absens; Nam velut illic es totus, et hic meus es. |
| 56 | Qualiter ambo simul paucis halitavimus horis, Non fugit ex oculis, dum manet ista dies. |
| 57 | Misimus o quoties timidis epigrammata chartis, Et tua, ne recreer, pagina muta silet? |
| 58 | Quis, rogo, reddat eas, taciti quas perdimus, noras? |
| 59 | Tempora non revocat lux levis, atque fugax. |
| 60 | Dic homo, note meus: quid agis? |
| 61 | quid amice recurris? |
| 62 | Si tua rura colis, cur mea vota neges? |
| 63 | Scribe vacans animo, refer alta poemata versu, Et quasi ruris agrum, me cole voce, melo. |
| 64 | Per thoraca meum ducas, precor, oris aratrum; Ut linguae sulcus sint sata nostra tuae. |
| 65 | Pectoris unde seges gravidis animetur aristis, Pullulet et nostro farre novale ferax. |
| 66 | Nam mihi si loqueris, bone vir, pietatis opime, Exsuperas labiis dulcia mella favis. |
| 67 | Plusque liquore placet, quam fert oleagina succo, Suavius et recreat, quam quod aroma reflat. |
| 68 | Cum Aspasio pariter charis patre, fratre, Leone, Longa stante die, dulcis amice, vale. |