| 1 | Quam cito fama volat pernicibus excita pennis. |
| 2 | Et loca cuncta suis actibus aucta replet? |
| 3 | Nam tibi cum Rhenus, mihi sit Liger ecce propinquus, Hic, Mangulfe decens, magnus honore places. |
| 4 | Sic tuba praeconis Sigimundi missa cucurrit, Ut tua diffuso sint bona nota loco. |
| 5 | Quod tamen in brevibus vix signat epistola verbis, Non quia cuncta canit, nec reticere cupit. |
| 6 | Iuridico in primis pollens torrente relatu, Sic regis, ut revoces facta vetusta novus. |
| 7 | Cuius in officiis aequi cultoris aratrum, Semine iustitiae plebs sua vota metit. |
| 8 | Nemo caret propriis, alienis nemo recumbit, Sic facis, ut populum non vacet esse reum. |
| 9 | Sollicitudo tua reliquis fert dona salutis, Et labor unius fit populosa quies. |
| 10 | Aequalis, concors, ut ab omnibus alme voceris, Legibus hinc iudex, hinc bonitate parens. |
| 11 | Da paucis veniam, quoniam mihi portitor instat, Nam de fratre Lupi res monet ampla loqui. |
| 12 | Sic tribuat Dominus, meritis reparetis ut illum, Quem pariter tecum cordis amore colo. |