monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 9
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 7, VIII. Ad eumdem. <<<     >>> X. Ad Magnulphum fratrem Lupi.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 7, CAPUT IX. Ad Lupum ducem.

1 Officiis intente piis, memorator amantis,
Prompte per affectum consuliture tuum,
Charius absentis nimium miseratus amici,
Quando, latente loco, signa requirit amor.
2 Unde meis meritis datur hoc, ut protinus esset
Spes Fortunati cura benigna Lupi?
3 Exsul ab Italia nono, puto, volvor in anno:
Littoris Oceani contignante salo.
4 Tempora tot fugiunt, et adhuc per scripta parentum,
Nullus ab exclusis me recreavit apex.
5 Quod pater, ac genitrix, frater, soror, ordo nepotum,
Quod poterat regio, solvis amore pio.
6 Pagina blanda tuo sub nomine missa benigno,
Nectarei fontis me recreavit aquis.
7 Nec solum a vobis me dulcis epistola fovit,
Missus adhuc in rem portitor inde venit.
8 Munera quis poterit, rogo, tot memor ore referre?
9 Affectum dulcem pandere lingua nequit.
10 Sed tibi restituat rex cuncta supernus ab alto,
Quae minimo fiunt, qui docet esse suum.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.124 bnf9347.106 bnf13048.110 bnf14144.35

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik