| 1 | Antiqui proceres, et nomina celsa priorum Cedant cuncta, Lupi munere victa ducis. |
| 2 | Scipio quod sapiens, Cato quod maturus habebat, Pompeius felix, omnia solus habes. |
| 3 | Illis consulibus Romana potentia fulsit: Te duce sed nobis hic modo Roma redit. |
| 4 | Te tribuente aditum, cunctis fiducia surgit, Libertatis opem libera lingua dedit. |
| 5 | Moestitiam si quis confuso in pectore gessit, Postquam te vidit, spe meliore manet. |
| 6 | Fundatus gravitate animi, quoque corde profundus, Tranquilli pelagi fundis ab ore salem. |
| 7 | Sed facunda magis plebi tua munera prosunt, Tu condis sensus; nam salis unda cibos. |
| 8 | Consilii radix, fecundi vena saporis, Ingenio vivax, ore rotante loquax. |
| 9 | Qui geminis rebus fulges, in utroque paratus, Quidquid corde capis, prodere lingua potest. |
| 10 | Pectore sub cuius firmantur pondera regis, Pollet et auxilio publica cura tuo. |
| 11 | Subdis amore novo tua membra laboribus amplis, Pro requie regis, dulce putatur onus. |
| 12 | O felix animus, patriae qui consulit actus, Et vivit cunctis mens generosa viris. |
| 13 | Legati adveniunt, te respondente, ligantur, Et iaculo verbi mox iacuere tui. |
| 14 | Lancea sermo fuit, quoque vox armata loquentis, Auspicium palmae te Sigebertus habet. |
| 15 | Responsum gentis sensu profertur ab illo, Et votum populi vox valet una loqui. |
| 16 | Cuius ab ingenio sortita est causa triumphum; Assertoris ope, iustior illa fuit. |
| 17 | Nullus enim poterit proprias ita pandere causas, Ceu tua pro cunctis inclyta lingua tonat. |
| 18 | Nilus ut Aegyptum recreat, dum plenus inundat, Sic tu colloquii flumina cuncta foves. |
| 19 | Iustitia florente, favent, te iudice, leges; Causarumque aequo pondere libra manes. |
| 20 | Ad te confugiunt, te cingula celsa requirunt, Nec petis ut habeas, te petit omnis honor. |
| 21 | In cuius gremio nutritur adepta potestas, Quo rectore datus crescere novit apex. |
| 22 | Quam merito retinet concessos semper honores, Per quem digna magis culmina culmen habent. |
| 23 | Antiquos animos Romanae stirpis adeptus, Bella moves armis, iura quiete regis. |
| 24 | Fultus utrisque bonis, hinc armis, legibus illinc, Quam bene fit primus, cui favet omne decus. |
| 25 | Quae tibi sit virtus cum prosperitate superna, Saxonis et Dani gens cito victa probat. |
| 26 | Borda a qua fluvius sinuoso gurgite currit, Hic adversa acies, te duce, caesa ruit. |
| 27 | Dimidium vestris iussis tunc paruit agmen, Quam merito vincit, qui tua iussa facit. |
| 28 | Ferratae tunicae sudasti [sudas sub] pondere victor, Et sub pulverea nube coruscus eras. |
| 29 | Tamque diu pugnas, acie fugiente, secutus, Langona dum vitreis terminus esset aquis. |
| 30 | Qui fugiebat iners, amnis dedit ille sepulcrum, Pro duce felici flumina bella gerunt. |
| 31 | Inter concives meruit te Gallia lumen, Lampade qui cordis splendor ubique micas. |
| 32 | Sunt quos forma potens, sunt quos sapientia praefert, Singula sunt aliis, sed bona plura tibi. |
| 33 | Occurrens dominis veneranda palatia comples, Et tecum ingrediens multiplicatur honor. |
| 34 | Te veniente novo domus emicat alma sereno, Et reparant genium regia tecta suum. |
| 35 | Nempe oculos recipit, cum te videt aula redire, Quem commune ducum lumina lumen habent. |
| 36 | Principis auxilium, patriae decus, arma parentum, Consultum reliquis, omnibus unus amor. |
| 37 | Admiranda etiam quid de dulcedine dicam? |
| 38 | Nectare qui plenus construis ore favos. |
| 39 | Chara serenatum comitatur gratia vultum, Fulget et interius perpetuata dies. |
| 40 | Qui satias escis, reficis sermone benignus, Sepositis epulis, sunt tua verba dapes. |
| 41 | Quis tibi digna loqui valeat, quem voce patente, Rex pius ornatum praedicat esse suum? |
| 42 | Sit tibi summus apex illo regnante per aevum, Vitaque sit praesens, atque futura colat. |