| 1 | Lucifer ut nitidos producit in aethere vultus, Clarior et laeto nuntiat ore diem, Ornat eundo polum, terris quoque lampada mittit, Atque inter stellas lumine regna tenet: Sic tua diffundens radiantia lumina vultu, Femineos vincis pulchrior ore choros. |
| 2 | Et tibi sic cedit muliebris turba decore, Ut solis radiis lumine luna minor. |
| 3 | Clara serenatos permutat forma colores, Lilia nunc reparans, nunc verecunda rosas. |
| 4 | Credite, nam si quis vultus conspexerit illos, Hic relegit flores, quos dare verna solent. |
| 5 | Pingere non possunt pretiosam verba figuram. |
| 6 | Nec valet eloquium mira referre meum. |
| 7 | Gratior incessu, sensu reverenda pudico, Talis in ingenio, qualis in ore nitor. |
| 8 | Blandior alloquio, placidis suavissima verbis, Despiciamque lyram, si tua lingua sonat. |
| 9 | Pectore perspicuo sapientia provida fulget, Ornatur sexus, te radiante, tuus. |
| 10 | Coniuge pervigili nituit magis aula mariti, Floret et egregia dispositrice domus. |
| 11 | Iure quidem magna est, quae est Galli filia magni, Sed merito natae crevit honore pater. |
| 12 | Non aliter poterat, nisi munere clarior esse, Quae meruit celso digna placere viro. |
| 13 | Elegit e multis, quam charus amaret amantem. |
| 14 | Et iudex patriae iudicat ipse sibi. |
| 15 | Ambo pares iuncti longos maneatis in annos, Et quaecunque volunt gaudia vestra, ferant. |