monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 30 > 30 > 12
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, XI. Ad Dynamium Massiliensem. <<<    

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, CAPUT XII. Ad Dynamium [Ms. ad eumdem ].

1 Tempora, praecipiti quos invidistis amori?
2 Officium voti quae vetuistis agi,
Per lyricos modulos, et fila loquacia plectris,
Qua cytharis Erato dulce reliditebur.
3 Ecce vaporiferum sitiens canis exerit astrum
Et per hiulcatos fervor anhelat agros.
4 Hinc metuens saniem, ne quo iacularer ab igne,
Sanguine laxato branchia nexa gero.
5 Labitur inde cruor, nodo manus inde tenetur,
Et dextram innocuam vena soluta ligat.
6 Ut sine temperie validi sitis urat amoris,
Causa meis votis obstitit ista gravis.
7 Nescio quam prosit ratio perfuncta medelae,
Me tamen inde nocet, quod reticere facit.
8 Scribere si digitis sinerer, satis illa fuisset,
Nunc mihi prima tui cura, secunda mei,
Ex studio studiis retrahar, silet unda camoenae;
Carne fluit sanies, ne riget ore latex.
9 Musicus ignis abest, algent in fonte sorores,
Nam sanguis latices hinc gelat unde rigat.
10 Si qua calens animo recitanda poemata pangam,
Scis ipse hoc studio quam gravet arte labor.
11 Nam cruor ablatus magis otia lenta requirit,
Quo neque frigus hiat, nec vapor ustus eat.
12 Secretumque petit, ne flabilis aura flagellet,
Quo recreans animum, stat viror, halat odor.
13 Ast ego posthabeo affectu mea seria vestro,
Cura tui faciem, nam mea terga tenent.
14 Post sudorem habui modo nam dare membra quieti
Ordine postposito tempora rumpit amor.
15 Dico parum, propriam tibi dum volo ferre salutem,
Sed mea prospicio, cum tua vota colo.
16 Nunc cape parva, cate, et pollens clue clance, Dynami,
Clare decore tuo, chare favore meo
Partibus Italiae advecto mihi Rhenus, et Ister
Quem cecinere prius quam daret ipse locus,
Insignem specie, celsum lare, lege sagacem,
Omnibus aequalem spe, sale, pace, fide.
17 Incidit unde mihi, fateor, te forte videndi,
Arctoi gelida sub regione calor.
18 Plusque libens vultus efferveo totus in illos,
Ad patriae reditus quam peregrina cohors.
19 Visibus atque tuis issem vel ocius, ac si
Ad patris amplexus de Thelamone satus.
20 Vix quoque tam cupidus vario sinuamine sulcat
Rusticus arte solum, navita plustre fretum.
21 Ex illo, celebrande cliens, stat pars mea tecum;
Et venis huc animae pars mediata meae.
22 Antea corde mihi notus, quam lumine visus,
Quem mente astringo, sineque tango manu.
23 Brachia qui nec dum circum tua colla cateno,
Quod digiti nequeunt, alligat illud amor.
24 Longius inde absens, ibi sed pertingo, quod opto,
Quo pede non venio, pectore totus eo
Nos licet obstet Arar, Rhodanusque, natamus amore,
Nec vetat ire animum, qui vetat ire gradum.
25 Legi etiam missos alieno nomine versus,
Quo quasi per speculum reddit imago virum.
26 Fonte Camoenali quadrato spargeris orbi,
Ad loca, quae nescis, duceris oris aquis.
27 Hinc quoque non aliquo nobis abolende recedis,
Quo fixus scriptis nosceris esse tuis.
28 Interiora mei penetrans possessor agelli,
Felix perpetuo, dulcis amice, vale.
29 Spectans oris opem, melioraque syderis optans,
Currat ut affectus, stet tibi longa salus;
Sacris Theodori primo lare sedis aplaudo,
Felici egregio, quem dedit orbis honor
Albino eximio, Heliae, claroque Iovino
Pro Fortunato redde salutis opus.
30 Haec tibi elisi modulatus simplice cantu,
Sed tonat architypho barbitos inde sopho.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.117 bnf9347.104 bnf14144.33

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, XI. Ad Dynamium Massiliensem. <<<    
monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 30 > 30 > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik