monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 11
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, X. De Coco, qui ipsam navem tulerat, et iniuriam fecerat. <<<     >>> XII. Ad Dynamium [Ms. ad eumdem ].

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, CAPUT XI. Ad Dynamium Massiliensem.

1 Exspecto te, noster amor, venerande Dynami,
Quamvis absentem, quam [quem] mea cura videt.
2 Quae loca te teneant, venientia flabra requiro,
Si fugias oculos, non fugis hinc animos.
3 Massiliae tibi regna placent, Germania nobis,
Vulsus ab aspectu, pectore iunctus ades.
4 Quod sine te tua pars hucusque oblita remansit,
Nec revocas animo membra relicta tuo?
5 Si sopor obrepsit, tibi me vel somnia narrent,
Nam solet unanimes ipsa videre quies.
6 Si vigilas, fateor, veniam tibi culpa negabit,
Nil unde excuses desidiosus habes.
7 Altera signiferi revolutis mensibus anni,
Solis anhelantes orbita lassat equos,
Cum mea discedens rapuisti lumina tecum,
Et modo nil sine te cerno, patente die.
8 Vel mihi verba dares, de fonte refusa loquaci,
Ut faceret tecum pagina missa loqui.
9 Sed tamen ut tandem venias huc, charius hortor,
Et revoces oculis lumen, amice, meis.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.117 bnf9347.103 bnf14144.33

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik