| 1 | Cur mihi tam validas innectis cura querelas? |
| 2 | Heu! mea vel tandem desere corda, dolor. |
| 3 | Quid revocas casus! |
| 4 | iam me mea sarcina lassat Quod iactare puto, cur duplicatur onus; Tristius erro nimis, patriis vagus exsul ab oris, Quam sit Apolloniis naufragus hospes aquis. |
| 5 | Venimus ut Mettin, cocus illic regius instans, Absenti nantas abstulit, atque ratem. |
| 6 | De flammis ardente manu qui diripit escas, Ille rati nescit parcere, tutus aquis. |
| 7 | Corde niger, fumo pastus fuligine tinctus, Et cuius facies cacabus alter adest. |
| 8 | Cui sua sordentem pinxerunt arma colorem, Fixuriae cucumae, scafa, patella, tripes. |
| 9 | Indignus versu, potius carbone notetur, Et piceum referat turpis imago virum. |
| 10 | Res indigna nimis, gravis est iniuria facti, Plus iuscella coci, quam mea iura valent. |
| 11 | Nec tantum Codex, quantum se cacabus effert, Ut mea nec mihi sit participata ratis [Ms., rates]. |
| 12 | Sed tamen auxilium solito porrexit amore, Qui Domini pascens Villicus auget oves. |
| 13 | Praestitit, et gracili pavidus [Ms. placidus] cum lintre cucurrit. |
| 14 | Imbre, Euro, fluvio sed madefactus ego. |
| 15 | Iactavi reliquos, sequerentur ut inde pedestres, Nam si nemo foris, nemo nec intus erat. |
| 16 | Mergere mox habuit cunctos rapiente periclo, Naufragii testis nemo superstes erat. |
| 17 | Sic vicinus eram, postquam iactavimus omnes, Ictibus ut crebris lamberet unda pedes Obsequium, dixi, remove, modo nolo lavari, Sed tamen instabat lympha rigare pedes Nauciacum veniens refero mea tristia regi: Risit, et ore pio iussit adesse ratem. |
| 18 | Quaerunt, nec poterant aliquam reperire carinam, Donec cuncta cohors regia fluxit aquis. |
| 19 | Restitit hic solus praestans solatia Gogo, Quod tribuit cunctis, non negat ille suis. |
| 20 | Dulcius alloquitur comitem qui Papulus astat, Ut quamcunque mihi redderet ipse ratem; Omnia perlustrans vidit sub littore lintrem, Nec tamen hic poterat sarcina nostra capi. |
| 21 | Navita cum interea fecit me stare parumper, Ordinat et sumptus, quos locus ipse dedit. |
| 22 | Quamvis parva ferat, satis est sibi sola voluntas, Est nec parva quidem, quam dat amator opem. |
| 23 | Addidit et comes mihi pocula, gratus amicus, In quantum poterant rura parare merum. |
| 24 | Sic mihi iucundam direxti, Pappule, proram Felix vive, vale, dulcis amice, comes. |