monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 6 > 8
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, VII. De Gelesuintha . <<<     >>> IX. Ad Cantum blandum villam; de pomis dictum.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, CAPUT VIII. De horto Ultrogothonis reginae.

1 Hic ver purpureum viridantia gramina gignit,
Et paradisiacas spargit odore rosas.
2 Hic tener aestivas defendit pampinus umbras,
Praebet et uviferis frondea tecta comis.
3 Pinxeruntque locum variato germine flores,
Pomaque vestivit candor, et inde rubor.
4 Mitior hic aestas, ubi molli blanda susurro,
Aura levis semper pendula mala quatit.
5 Haec magno inseruit rex Childebertus amore;
Charius ista placent, quae manus illa dedit.
6 De cultore trahit mellitum planta saporem,
Forsan et hic tacitos miscuit ille favos.
7 Regis honore novi duplicata est gratia pomis,
Nare suavis odor, dulcis in ore sapor.
8 Qualiter ille hominum potuit prodesse saluti,
Cuius et in pomis tactus odore placet?
9 Felix perpetua generetur ab arbore fructus,
Ut de rege pio sit memor omnis homo.
10 Hinc iter eius erat, cum limina sancta petebat,
Quae modo pro meritis incolit ille magis.
11 Antea nam vicibus loca sacra petebat amatus,
Nunc tamen assidue templa beata tenet.
12 Possideas felix haec, Ultrogotho, per aevum,
Cum geminis natis tertia mater ovans.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.114 bnf9347.103 bnf14144.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik