| 1 | Inclyta progenies regali stirpe coruscans, Cui celsum a proavis nomen origo dedit. |
| 2 | Currit in orbe volans generis nova gloria vestri. |
| 3 | Et simul hinc frater personat, inde pater. |
| 4 | Sed quamvis niteat generosa propago parentum, Moribus ex vestris multiplicatur honor. |
| 5 | Cernimus in vobis, quidquid laudatur in illis, Ornasti [ornas] antiquum, Theodechilda, genus. |
| 6 | Mens veneranda, decens, solers, pia, chara, benigna, Cum sis prole potens, gratia maior adest. |
| 7 | Evitans odii causas; micat ampla potestas, Quae terrore minus, plus in amore venis. |
| 8 | Mitis ab ore sonus suavissima dicta resultant, Verbaque colloquii sunt quasi mella favi. |
| 9 | Femineum sexum quantum praecedis honore, Tantum alias superas et pietatis ope. |
| 10 | Si novus adveniat, recipis sic mente benigna, Ac si servitiis iam placuisset avis. |
| 11 | Pauperibus fessis tua dextera seminat escas, Ut segetes fructu fertiliore metas. |
| 12 | Unde foves inopes, semper satiata manebis, Et quem sumit egens fit tuus ille cibus. |
| 13 | Pervenit ad Christum, quidquid largiris egeno, Etsi nemo videt, non peritura manent. |
| 14 | Cum venit extremus finis concludere mundum, Omnia dum pereunt, tu meliora petis. |
| 15 | Ecclesiae sacrae, te dispensante, novantur, Ipsa domum Christi condis, et ille tuam. |
| 16 | Tu fabricas illi terris, dabit ille supernis, Commutas melius, sic habitura polos. |
| 17 | Stat sine fraude tuum, quod mittis ad astra, talentum, Quas bene dispergis, has tibi condis opes. |
| 18 | Quae Domino vivis, summos non perdis honores, Regna tenes terris, regna tenendo polis. |
| 19 | Sit modo longa salus pro munere plebis in urbe, Felix, quae meritis luce perennis eris. |