monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, III. De Sigiberto rege et Brunichilde regina. <<<     >>> V. De [ad] Theodechilde Regina.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, CAPUT IV. De Chariberto rege.

1 Inclyta magnarum processit gloria rerum,
Et de rege pio spargit ubique decus.
2 Quem gravitate, animo, sensu, moderamine legum,
Praedicat occiduus sol, oriensque virum.
3 Qui quadripartitis mundi sub partibus ampli,
Fructificante fide semina laudis [lucis] habet.
4 Hinc cui barbaries, illinc Romania plaudit,
Diversis linguis laus sonat una viri.
5 Dilige regnantem, celsa Parisius arce,
Et cole tutorem, qui tibi praebet opem.
6 Hunc modo laeta favens avidis amplectere palmis.
7 Qui iure est dominus, sed pietate pater.
8 De Childeberto veteres compesce dolores,
Rex placidus rediit, qui tua vota fovet.
9 Ille fuit mitis, sapiens, bonus omnibus aequus,
Non cecidit patruus, dum stat in urbe nepos.
10 Dignus erat haeres eius sibi sumere regnum,
Qui non est illo, laude loquente, minor.
11 Charibertus adest, qui, publica iura gubernans,
Tempore praesenti gaudia prisca refert.
12 In tantum patrui se prodidit esse sequacem;
Ut modo sit tutor coniugis iste nepos.
13 Qui Childeberti retinens dulcedine nomen,
Eius natarum est frater, et ipse pater.
14 Quae bene defensae placido moderamine regis,
In consobrino spem genitoris habent.
15 Maxima progenies, generosa luce coruscans,
Cuius ab, excelsis gloria currit avis.
16 Nam quoscunque velim veterum memorare parentum,
Stirpis honorificae regius ordo fuit.
17 Cuius celsa fides eduxit ad astra cacumen,
Atque super gentes intulit illa pedes.
18 Calcavit tumidos hostes, erexit amicos,
Fovit subiectos, conterruitque feros.
19 Cur tamen hic repetam praeconia celsa priorum,
Cum potius tua laus ornet honore genus?
20 Illi auxere armis patriam, sed sanguine fuso;
Tu plus acquiris, qui sine clade regis.
21 Quos prius infestis lassarunt bella periclis,
Hos modo securos pacis amore foves.
22 Omnia laeta canunt felicia tempora regis,
Cuius in auspiciis floret opima quies.
23 Per quem tranquilla terrarum frugis abundat,
Devotis populis est tua vita seges.
24 Cum te nascentem meruerunt saecula regem,
Lumine maiori fulsit in orbe dies.
25 Posteritate nova tandem sua gaudia cernens,
Crescere se dixit prolis honore pater.
26 Qui quamvis esset sublimi vertice rector,
Altius erexit, te veniente, caput.
27 Laetus in haeredis gremio sua vota reclinans,
Floruit inde magis, spe meliore, senex,
Ante alios fratres regali germine natus,
Ordine qui senior, sic pietate prior:
Praedicat hinc bonitas, illinc sapientia plaudit,
Inter utrumque decus te sibi quisque rapit.
28 De patruo pietas, et de patre fulget acumen,
Unius in vultu vivit uterque parens.
29 Quas habuere ambo laudes, tu colligis omnes,
Et reparas solus, lege favente, duos.
30 Semita iustitiae, gravitatis norma refulges,
Et speculum vitae dat pretiosa fides.
31 Tranquillis animis moderatio fixa tenetur,
Qui portum in proprio pectore semper habes,
Tempestas nullo penetrat tua corda tumultu,
Ne sensu titubes, anchora mentis adest.
32 Constantes animos non ventilat aura susurrans,
Nec leviter facili mobilitate trahit.
33 Hinc bene disposito comitatur gloria cursu,
Quod se mature mens moderata gerit.
34 Consilium vigilans alta radice retractas,
Et res clausa aliis est manifesta tibi.
35 Publica cura movens proceres si congreget omnes,
Spes est consilii, te monitore, sequi.
36 Hinc quoties felix legatio denique pergit;
Ingreditur caute, quam tua lingua regit.
37 Quod tam mirifico floret patientia cultu,
Est tibi Davidicae mansuetudo lyrae.
38 Iustitiae rector, venerandi iuris amator.
39 Iudicium sapiens de Salomone trahis.
40 Tu melior fidei merito, nam principis ampli,
Traiani ingenium de pietate refers.
41 Quid repetam maturum animum, qui tempore nostro,
Antiqui Fabii [Favii] de gravitate places?
42 Si veniant aliquae variato murmure causae,
Pondera mox legum regis ab ore fluunt.
43 Quamvis confusas referant certamina voces,
Nodosae litis solvere fila potes.
44 Obtinet adveniens fructum, cui iusta petuntur,
Quem sua causa fovet, praemia victor habet.
45 Cuius clara fides valida radice tenetur,
Antea mons migrat, quam tua verba cadant.
46 Spes promissa stat nullo mutabilis actu,
Pollicitata semel, perpetuata manent.
47 Illa domus proprio pondere tuta tenetur,
Quae fundamento stat bene fixa suo.
48 Cum sis progenitus clara de gente Sygamber,
Floret in eloquio lingua Latina tuo.
49 Qualis es in propria docto sermone loquela,
Qui nos Romanos vincis in eloquio?
50 Splendet in ore dies detersa fronte serenus,
Sinceros animos nubila nulla premunt.
51 Blanda serenatum circumdat gratia vultum,
Laetitiam populus regis ab ore capit,
Muneribus largis replet tua gratia cunctos,
Ut mea dicta probes, plebs mihi testis adest.
52 O bonitas immensa Dei, quae divite censu,
Quod famulis tribuit, hoc putat esse suum,
Erigis abiectos, erectos lege tueris,
Omnibus in totum factus es omne bonum.
53 Protegat Omnipotens pietatis munere regem,
Et dominum servet, quem dedit esse patrem.
54 Cives te cupiant, tu gaudia civibus addas,
Plebs placeat famulans, rex pietate regat.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.98 bnf9347.99 bnf14144.29

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, III. De Sigiberto rege et Brunichilde regina. <<<     >>> V. De [ad] Theodechilde Regina.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik