monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6 > 9 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 7 > 6 > 4 > 5 > 4 > 1 > 9 > 8 > 5 > 7 > 6 > 3
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, II. De nuptiis Sigiberti regis, Brunichildis reginae. <<<     >>> IV. De Chariberto rege.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 6, CAPUT III. De Sigiberto rege et Brunichilde regina.

1 Victor ab occasu, quem laus extendit in ortum,
Et facit egregium principis esse caput.
2 Quis tibi digna ferat?
3 nam me vel dicere pauca,
Non trahit ingenium, sed tuus urget amor.
4 Si nunc Virgilius, si forsitan esset Homerus,
Nomine de vestro iam legeretur opus.
5 Sigeberte potens, generosis clare triumphis,
Hinc nova te virtus praedicat, inde genus.
6 Cuius rapta semel sumpsit Victoria pennas,
Et tua vulgando prospera facta, volat.
7 Saxone Thuringi resonant, sua damna moventes,
Unius ad laudes tot cecidisse viros.
8 Quod tunc ante aciem pedibus prior omnibus isti,
Hinc modo te reges unde sequantur habent
Prosperitate nova pacem tua bella dederunt,
Et peperit gladius gaudia certa tuus.
9 Plus tamen ut placeas, cum sit victoria iactans,
Tu magis unde subis, mitior inde manes.
10 Est tibi summus honor, sed mens praecessit honorem,
Moribus et vestris debitus extet [exstat] apex.
11 Iustitiae cultor, pietatis amore coruscas,
Quod te plus habeat, certat utrumque bonum.
12 Lingua, decus, virtus, bonitas, mens, gratia pollent,
Ornarent cunctos singula vestra viros.
13 Cunctorum causas intra tua pectora condis,
Pro populi requie te pia cura tenet.
14 Omnibus una salus datus es, quali ordine sacro,
Tempore praesenti gaudia prisca refers.
15 Catholico cultu decorata est optima coniux,
Ecclesiae crevit, te faciente, domus.
16 Reginam meritis Brunichildem Christus amore
Tunc sibi coniunxit, hanc tibi quando dedit.
17 Altera vota coles melius, quia, munere Christi,
Pectora iuncta prius, plus modo lege placent.
18 Rex pie reginae tanto de lumine gaude:
Acquisita bis est, quae tibi nupta semel.
19 Pulchra, modesta, decens, solers, grata, atque benigna,
Ingenio, vultu, nobilitate potens.
20 Sed quamvis tantum meruisset sola decorem,
Ante tamen homini, nunc placet ecce Deo.
21 Saecula longa micans, chara cum coniuge ducas,
Quam tibi divinus consociavit amor.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.97 bnf9347.99 bnf14144.28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik