| 1 | Cum graderer festinus iter, Pater alme Gregori, Qua praecessoris sunt pia signa tui. |
| 2 | Quo fertur convulsa iacens radicitus arbor, Martini ante preces exiluisse comis. |
| 3 | Quae fidei merito nunc stat spargendo medelas, Corpora multa medens, cortice nuda manens. |
| 4 | Fletibus adfuit hic genitor, genitrixque puellae, Voce implendo auras, et lacrymando genas. |
| 5 | Figo pedem, suspendo aurem, mihi panditur ore Vix per singultus vendita nata suos. |
| 6 | Quaero adhuc, questus perhibet, nullo indice furto, Furti ex obiectu hanc pater [patet] ire iugo. |
| 7 | Se voluisse dare et iurantes ordine testes, Nomine quemque tenens, nec potuisset egens. |
| 8 | Non aderat iudex, erat accusator adurgens, Hic ego quid facerem, posse vetante sacro Si pius hic, dixi, praesens Martinus adesset, Non permisisset perdere pastor ovem. |
| 9 | Sed tamen invalui recolens te, summe sacerdos, Spem praecessoris qui pietate refers. |
| 10 | Discute, distringe, ac si sit secus, eripe dulcis, Et pater adde gregi, hanc quoque redde patri. |
| 11 | Me simul officio famulum tibi, chare, subactum, Protege perfugio, pastor opime, pio. |