| 1 | Carmina diva legens, proprioque e pectore condens, Participans aliis, fit tibi palma parens. |
| 2 | Haec quoque, quae pridem tribuisti pastor ovili. |
| 3 | Grates persolvens debita laudo libens. |
| 4 | Vos tamen hinc maneant donaria celsa tonantis, Qui sacras inopi distribuistis opes. |
| 5 | Quae cum percunctare queam, pro munere tanto, Tunc magis ore meo gratia vestra sonet. |
| 6 | Praesentem famulum pro munere, summe sacerdos, Commendo supplex, dulcis amore Pater. |
| 7 | Cui sua concedas iustae moderamina librae, Crescat honore Dei palma futura tibi. |