monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 5, V. Ad eumdem, de Iudaeis conversis per Avitum episcopum Arvernum. <<<     >>> VII.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 5, CAPUT VI. Ad Syagrium episcopum Augustidunensem.

1 Domno sancto et apostolica sede dignissimo domno Syagrio papae Fortunatus.
2 Torpore vecordis otii, quo mens ebria desipit diutina tabe morbescente brutiscens, et velut ignavi soporis hebetante marcore suffectus, negotii indulgentis nulla mordente cura dormitans, cum videretur scilicet tam lectio negligi, quam usus abuti, neque nancisceretur quidquam occasionis ex themate quod digereretur in poesi, et ut ita dictum sit, nihil velleretur ex vellere quod carminaretur in carmine, intra me quodammodo meipsum silentio sarcophagante sepeliens, et cum nulla canens obsoleto linguae plectro aeruginavissem, tandem nec inopinato concaptivo meo, sed tamen, ut arbitror, vestrae felicitatis ad me sorte delato, quis?
3 unde?
4 quidve referat?
5 dum percontor, de filii calamitate, suae necessitatis, meae compassionis, vestrae mercedis causas indice, singultus vix laxante, prorumpit.
6 Quo voce intercepta, tam viscerum moerore, quam luminum flumine, dum loqui non permittitur, ipso silentio patrem lacrymae fatebantur, quia dum anxius in verbo genitor pendet, nec exprimit, tacente faucis organo, pupilla fletibus loquebatur.
7 Tanta [tantum] est in charitate natura, quod praevalet ut parens ante se prodat affectu quam labio.
8 Fluebant igitur lumina, ac suggestionem suam blandito ploratu compunctam, ut etiam quamvis crudelem redderent lamenta clementem, irrigabant lacrymae tam semen miseriae, quam frugem misericordiae; uno fonte manabant resinae roris [res moeroris] et muneris.
9 Unde et luctus, et merces, et unus rigans oculis, alter bibens auribus, quod iste torcularet in fletu, ille apothecaret in fructu.
10 Itaque signo singulti fecit se intelligi mens captivi; et quasi speculariter traxit moeror in facie, qui videbatur angor in corde.
11 Unde inter tacentes, causa rerum cognita, dum apud me voluit hoc fari, quod fieri, videbatur affectus mire sine lingua sic loqui.
12 Igitur cum me moveret lamentabilis concivis tam iactura quam patria, cum cernerentur vultus patris pietatis imbre perfundi, ut pene totus et ipse in alieno affectu migrarem, lacrymantes oculi querelas mihi finxerunt ad vicem encausti, et admirabili modo aqua, quae delere solet, per fletus scripsit.
13 Quis enim flenti non crederet, quem lupus non genuit?
14 quem non humanitas flecteret, quem partus tigridis non effudit?
15 cum lentescat [lentiscat] blanditiis cursus pardi, virtus apri, dens leonis, et moles elephanti.
16 Qui tandem, sedato querelarum strepitu, doloris sui properum te designat antidotum, scilicet dum aeger mente sibi poscit medelam; si se dignante impendat, vestra lingua fit malagma, quo loquente, media per verba me miscens mihi, de vobis credulis fidem feci homini, ex hoc per me te consuli.
17 Non flere restabat, tamen coniici utrumne pro redemptione dirigerem quo soboles valeret, an quo duobus proficeret, de compendio cogitans, ne vilitate pretii depretiaretur tibi merces captivi, illud certe metuens, si caperetur in nummo, respiceret in talento, praesertim cum desiderem thesauros ex aequo te tuo frui cum martyre.
18 Quid vero pro munere modicitas proferret, et cum in electione cunctarer, venit in mentem lethargico dictum Flacci Pindarici: Pictoribus, atque poetis,
Quaelibet audendi semper fuit aequa potestas,
considerans versiculum, si quae vult artifex, permiscet uterque, cur et si non ab artifice misceantur utraque, ut ordiretur una tela simul poesis et pictura?
19 Dehinc cum pro captivo velim versu suggerere, attendens quae fuerint tempora Redemptoris, quo tonos suae aetatis anno [quotenos . . . annos] Christus absolverit, totidem versiculis texerem carmen, quot litteris; hac protinus operis difficultate repulsus, aut magis inclusus, tam metri necessitate quam litterarum epitome, quid facerem? quo [ubi] proditorem nova calculatione angustus mihi numerus angustius dilatavit, quia praefixo termino non erat, nec ubi prolixitas se excuteret, aut brevitas angularet, nec evagari propter descendentes versus frenante repagulo, orditura [ordienda] permisit.
20 In quo quippe exordio, supercrescente apice, non licuit vel solvere, vel fila laxare, ne numerum transiliens erratica se tela turbaret.
21 Hinc cura commoveor, ut duo per capita, duo ex obliquo, unus vero per medium descendentes integri versiculi legerentur.
22 Altera pars restiterat, quam inter omnes litteram meditullio collocarem, quae sic reciperet omnem, ut offenderet neminem.
23 Igitur huius telae cum licia numero collegissem, ut texere coeperam, et se, et me fila rumpebant, incipiens ego, opere prope absoluto, ligari, atque mutata vice, dum captivi solvere lora cupio, me catena constringo.
24 Nam huius opusculi quae sit, hinc coniicitur difficultas, ubi cum volueris, si addis, crescit linea; subtrahis, perit gratia; mutas, non consonant capita; figis, nec fugis litteram.
25 Itaque cum penderet haec tela versibus laqueata, ut si duo transirem, adhuc tria non fugerem, ego incautus passer, quasi mentita per nubila incurri pantheram, quia quod cavere volebam, hic [huc] pinna ligabar, aut magis, ut dictum sit, velut plumis illitis quinquifida viscata tendebat.
26 Inter haec illud me commovet, quod tale non solum feceram, sed nec exemplo simili trahente ducebar.
27 His incertus et trepidus, ipsa novitate suspensus, utrumne tentarem quae nunquam aggressus sim, an cautius respuerem quam incaute proferrem, tandem, licet invitus, loquor pene quae nescio, et tu me vincis amore, ne vincar ab opere.
28 Ecce exigis a me, et quod in me vix invenis, violentiam facis ei, qui tuus, non rebellis est: extorques, nec repelleris.
29 Amor, blandus tyrannus est.
30 Ut hoc pararem commercii, per incertum pelagi rudis nauta vela suspendi, affectu raptus; deferor per fluctus et scopulos; urges me praecipitem per ignota transire.
31 Quid est quod non obtineas?
32 sicut amas, sic imperas.
33 Habes igitur opus sic uno textu quadratum, ut sit legendo quinquifidum; et cum sint triginta tres tam versus quam litterae, ad similitudinem Christi carnalis aetatis, qua nos absolvit unus resurgens, adhuc duo per capita, duo ex obliquo, unus quoque per medium legitur in descensu; unde fit ut se finito versu littera non finiret, quia et si indirecto pervenit ad terminum, tamen cursu illi superest in descensu, quia adhuc coniungitur in finali versiculo.
34 In meditullio autem parvi huius opusculi illam fiximus litteram quae inter viginti tres numeratur permedia; ac tantas ante se respicit, quantas et post se transilit, quia concurrentibus versibus, et dividitur tota, et manet integra res divisa.
35 Littera vero quae tingitur in descendenti versiculo, et tenetur in uno, et currit in altero, et ut ita dicatur, et stat pro stamine, et pro trama currit in tramite, ut esse possit in pagina, licia litterata.
36 Ne [nec] tamen causa nos oneret, quod velut araneae arte videamur picta fila miscere, quod vobis compertum est in Moysi prophetae libris, polymitarius artifex vestes texuit sacerdotum.
37 Unde, cum desit hic coccinum, res est texta de minio.
38 Versus autem ex obliquo descendentes ab angulis, ratione stant, et si positione succlinant.
39 Qualiter autem connexi sint singuli, vel quid contineant, satis est prudentiae sine indice rem probare.
40 In summa commendato me piae beatitati, et exuberanti vestrae dulcedini tribuentes petita, cum fidenti vicarietate servitii.
41 Si placet, hoc opere parieti conscripto, pro me ostiario pictura servet vestibulum: ora pro me.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.85 bnf9347.95 bnf14144.25

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 5, V. Ad eumdem, de Iudaeis conversis per Avitum episcopum Arvernum. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1 > 9 > 8 > 5 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik