| 1 | Domno sancto et meritis apostolicis praeconiando domno, et in Christo Patri Gregorio papae, Fortunatus. |
| 2 | Instigas, Pater optime, seria curiositate, sincera tamen dulcedine, carmine elinguem proloqui, et currere pigrum versu pedestri, atque de laude laudabilis et apostolici viri domni Aviti pontificis, ex eventu occasionis illatae, et si non aliqua compte, saltem comiter praelibare, cum in me inveneris quod dictionis luculentia [non] diligeres, sed deleres, et ut ipse mei sum conscius, habeas apud nos non tam quod probes quam quod reprobes, praesertim cum instans portitor per verba sigillatim hianti fauce cadentia quasi gravis exactor non in me tam fenera solvere cogeret quam pensaret. |
| 3 | Sub quo, licet illum praeceps iter impingeret, mihi inter anhelanti vix licuerit respirare, tamen praeceptis vestris, licet impliciter expeditis, paremus, devoti potius, quam placemus; vobis reputaturi nescio magis, an tempori, quod illi hoc iniungitur, qui non habebat apud se nec modum, nec spatium. |
| 4 | Sed obsequii illa morigeri servitute devoti, quod a vobis in laude praedicti pontificis amore praecipitur, honore cantetur. |
| 5 | In venerabilibus famulis, operator opime, Condecet ut semper laus tua, Christe, sonet. |
| 6 | Inspirans animum, votum, effectumque ministrans, Et sine quo nullum praevalet esse bonum. |
| 7 | Lumine perspicuo fecundans pectora vatum Ut populis generent viscera sancta fidem. |
| 8 | Supra candelabrum positi, quorum ore corusco, Dogmatis igne micans, luceat alma domus. |
| 9 | Et velut est oculus, capitis qui dirigit artus, Sic pia pastoris cura gubernet oves. |
| 10 | Pectora pontificum ditans virtute superna, Tu Deus omnipotens, summe, perennis apex. |
| 11 | Spiritus alme, sacri labiis infusus Aviti, Per famulum loqueris, crescat ut ordo gregi. |
| 12 | Qui non contentus numero, quem accepit ab illo, Villicus hic domini dupla talenta refert. |
| 13 | Plebs Arverna etenim bifido discissa tumultu, Urbe manens una, non erat una fide. |
| 14 | Christicolis Iudaeus odor resilebat amarus, Obstabatque piis impia turba sacris. |
| 15 | Extollens cervix, Domini iuga ferre recusans, Sic tumidis animis turget inane cutis. |
| 16 | Quos in amore Dei monitabat saepe sacerdos, Ut de conversis iret ad astra seges. |
| 17 | Sed caligosi recubans velaminis umbra, Pectora tetra premens, cernere clara vetat. |
| 18 | Venerat ergo dies Dominus qua est redditus astris, Ac homo sidereum pendulus ivit iter. |
| 19 | Plebs, animante fide, Iudaica templa revellit, Et campus patuit quo Synagoga fuit. |
| 20 | Tempore quo Christi repedavit ad alta potestas, Ille quod ascendit, gens inimica ruit. |
| 21 | Hic tamen antistes Moysei lege rebelles Alloquitur blande, quos dabat ira truces. |
| 22 | Quid facis, o Iudaea cohors, nec docta vetustas? |
| 23 | Ut vitam renoves, credere disce senex. |
| 24 | Lactea canities sapiat maiora iuventae, Sensum pone gravem, quo puerile fuit. |
| 25 | Non pudeat meliora sequi vel tarda, veternus Corpore deficiens, crescat honore senex. |
| 26 | Est Deus, alta fides, unus trinus, et trinus unus, Personis propriis stat tribus unus apex. |
| 27 | Nam pater, et genitus, quoque sanctus spiritus idem, Sic tribus est unum ius, opus, ordo, thronus. |
| 28 | Legifer hoc reboat, patriarcha hoc reddit [Ms., credit] Abraham, Hinc pater est nobis, est quia nostra fides, Tres videt aequales, unum veneratus adorat, Unum voce rogat, tres quoque pelve lavat. |
| 29 | Sic patruo similis, Loth suscipit hospes euntes, Quos cibat in Sodomis, hi rapuere Segor. |
| 30 | Cum a Domino Dominus pluit igni triste Gomorrhae Filius et Pater est a Domino Dominus. |
| 31 | Qui tuus, ipse meus, stat conditor atque creator; Huius plasma sumus, qui est Trinitate Deus. |
| 32 | Unius estis oves, heu cur non uniter itis? |
| 33 | Sit, rogo, grex unus, pastor et unus adest. |
| 34 | Rennuis? |
| 35 | an recolis quod canna Davidica pangit, Quodque prophetali virgine fetus agit? |
| 36 | In cruce transfixus palmis, pedibusque pependit, Sed corrupta caro non fuit ex tumulo. |
| 37 | Post triduum remeans, sanat nos vulnere longo, Quod rediit coelis, testis et ista dies, Crede meis, aut crede tuis convicta senectus, Si fugis, ac trepides, negligis [ Ms., nec legis ista legens. Protrahimus verbum brevitatis tempore longum, Aut admitte preces, aut rogo cede loco Vis hic nulla premit, quovis te collige liber, Aut meus esto sequax, aut tuus esto fugax. |
| 38 | Redde, colone, locum, tua duc contagia tecum, Aut ea sit sedes, si tenet una fides. |
| 39 | Haec pia verba viris miti dedit ore sacerdos, Ut sibi quo libeat, semita cordis eat. |
| 40 | Ast Iudaea manus, stimulante furore, rebellis, Colligitur, rapitur, conditur inde domo. |
| 41 | Christicolae ut cernunt tunc agmina Manzara iungi, Protinus insiliunt, qua latet ille dolus. |
| 42 | Si fremerent gladiis, sentirent iusta cadentes, Vivere quo possint aut daret alma fides. |
| 43 | Legati occurrunt vati mandata ferentes: Nos Iudaea manus iam tua caula sumus. |
| 44 | Ne pereant, acquire Deo, qui vivere possunt, Si mora fit, morimur, et tua lucra cadunt. |
| 45 | Tende celer gressum, properes nisi praepete cursu, Funera natorum sunt tibi flenda, Pater. |
| 46 | Fletibus hic victus, rapitur miserando sacerdos, Ut ferat afflictis rite salutis opem. |
| 47 | Perveniunt quo clausa loco fera turba latebat; Quae occurrens, lacrymis ingerit ore preces. |
| 48 | Mens est tarda bono Iudaica iura tenenti. |
| 49 | Lucem sero videt, praetereunte die. |
| 50 | Sic oculis cordis velum est ab origine tensum. |
| 51 | Caecus ut ignoret quo via recta vocet. |
| 52 | Sed tandem sequimur, pastor, quo saepe monebas, Qui sale tam dulci currere cogis oves. |
| 53 | Credentes iam crede tuos, nec fallere falsis, Nos lavacrum petimus, sit tibi praesto lacus Sensimus effectu quod agebas rite precando, Quod per te hominem nos Deus ipse monet. |
| 54 | Hic trahit ad lucem quos texerat umbra negantes. |
| 55 | Militiaeque novae rex aperibat iter. |
| 56 | Agmina conveniunt, quondam diversa sub uno, Partibus et geminis fit Deus unus amor. |
| 57 | Hinc oleari ovium perfunditur unguine vellus, Aspersuque sacro fit gregis alter odor. |
| 58 | Ecce dies aderat qua spiritus almus, ab alto Missus, apostolicis fluxit in ora viris. |
| 59 | Res sacra rusticolas, urbanos excitat omnes, Certatimque aditus ad pia festa ferunt. |
| 60 | Abluitur Iudaeus odor baptismate divo, Et nova progenies reddita surgit aquis, Vincens Ambrosios suavi spiramine rores, Vertice perfuso chrismatis efflat odor. |
| 61 | Ingenti numero celebratur pascha novellum, Ac de stirpe lupi progenerantur oves. |
| 62 | Excepit populus populum, plebs altera plegem; Germine qui non est, fit tibi fonte parens. |
| 63 | Undique rapta manu lux cerea provocat astra, Credas ut stellas ire trahendo comas. |
| 64 | Lacteus hinc vesti color est, hinc lampade fulgor Ducitur et vario lumine picta dies. |
| 65 | Nec festiva minus quam tunc fuit illa coruscans, Diversis linguis, quae dedit una loqui. |
| 66 | Quis rogo pontificis fuit illic sensus Aviti? |
| 67 | Quam validus fervor, cum daret ista Deo? |
| 68 | Inter candelabros radiabat et ipse sacerdos, Diffuso interius spiritus igne micans. |
| 69 | Dum sibi, qualis erat, tam vera holocausta ferendo, Cum libat vivo hostia viva Deo. |
| 70 | Si patriarcha placet, quoniam natum obtulit unum, Qui tantos offert, quam placiturus erit? |
| 71 | Moses non valuit fidei quos subdere nostrae, Qui Christo acquirit quod sibi munus erit? |
| 72 | Fudit aromaticum Domini libamen ad aram, Incensumque novum misit ad astra Deo. |
| 73 | Obtinuit votum, quia iunxit ovile sub uno, Et grege de niveo gaudia pastor habet. |
| 74 | Haec inculta tibi reputa, Pater alme Gregori, Qui Fortunato non valitura iubes. |
| 75 | Adde quod exiguum me portitor impulit instans, Et datur in spatiis vix geminata dies. |
| 76 | Novimus affectu potius quod diligis illum, Hunc, quem corde vides, semper et ore tenes. |
| 77 | Hoc tibi nec satis est, huius quod es ipse relator, Compellis reliquos plaudere voce sibi. |
| 78 | Non fuit in vacuum, quod te provexit alumnum, Si cui mente, fide, reddis amore vicem. |
| 79 | Annuat omnipotens, longo memoraliter aevo, Ut tu laus illi, laus sit et ille tibi. |
| 80 | Me quoque vos humilem pariter memoretis utrinque. |
| 81 | Et pro spe veniae voce feratis opem. |