monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1
>>> Venantius Fortunatus, Miscellanea, 5, II. Item ad eumdem.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 5, CAPUT PRIMUM. Ad Martinum episcopum Galliciae.

1 Domno sancto atque apostolico in Christi regis exercitu, post ducem Paulum primipilo Martino episcopo, Fortunatus.
2 Felici propulsa flatu recreabilis opinionis vestrae nostras aures aura demulsit, et molli blandita lapsu, sibilo crepitante, paradisiaci horti odoramenta saburrans, suavium florum nuntia nares ipsas aromate respirante suffivit, admodulanter indicans, quod sicut ad orientem Edon a principio, ita decurso saeculo, alterum ad occasum Deus plantasset Elysium, in quo fortior Adam, id est, Martius Martinus inexpugnabilis accola Christi, fide ditior viveret, perpetuo servante mandato, ad quem non tam ad auram Dominus revisendum post meridiem pergeret, quam ipse vir factus paradisus, inter perspicui cordis smaragdinas plateas et vernantis operis inumbratos corymbos, non quod ficus tegeret, sed fructus ornaret, inambulantis in se beati Redemptoris, adhaesura vestigia coerceret, fide figente; unde nec ad momentum pii conditoris laberetur praesentia, quia nec in atomo plasma notaretur in culpa, sed per illas beatitudines, velut odori nemoris illectus deliciis, et Vernulam Dominus et verna Dominum possideret; utpote cum alternante sibi concatenati dulcedine nec iste fugaretur admissu, nec ille fraudaretur amplexu, hinc inhiantibus animis, medullis aestuantibus, oculis suspectis, palmis extentis, fervens magis quam sitiens praestolabar epistolae vestrae magna, si vel parva nubecula madidanti vellere bibulus humectarer: desiderii conscius vota voto praeveniens, si quid de vobis certissime vel per undas mobiles fixa mihi littera nuntiaret, ita ut ariditatem meam colloquii vestri temperaturus imber sic irrigaret, paginam ne deleret, quo tamen providentia divina consulto per filium vestrum, venerandum mihi domnum, sanctam charitatem refectam suscepi cernens epistolam quae, ut vos nostis, arte compacta, ut ego sensi, flore conferta, bibentem se potius quam legentem ferret, per singulos apices pigmentato affamine inebriatura.
3 Dives pauperi propinavit, et, ut ita dixerim, quasi Falerni nobilis ipso me prius odore pincernante, supplevit: gemina dicendi fruge congesta, condita sale, melle perfusa, permista blanditie, cum vigore me peregrini poculi, quantum desuetum, plus avidum, dum pars illicit, pars deterret; in ancipiti posito conviva resticulo, nec sustinente magna bibere, consentio dulcedini, qui certo virtuti.
4 Hoc igitur fluente dono, venit ad me, fateor, per cana ponti fons poculi, venit, pater optime, per salsum mare, quod sitim restingueret; et venit oceanitide miscente fluctu mera dulcedo; cuius liquor non fauce tenus saperet, si arcana mulceret, quippe quod non carnem foveris tali potu, sed spiritum.
5 Unde, ut vere prosequar, huius uva palmitis nobis sitim prorogat, dum propinat.
6 Hac inopina fruge delapsa per gurgitem, primus iste mihimet venit fructus e fluctibus; detulit puppis illa reliquis forsitan alumen, mihi vestri colloquii certe lumen; commercium, tali discrepante mercatu, quod aliis illud ad pretium, hoc nobis inemptum [ineptum].
7 Illinc restinguitur, hinc purgatur, illud inficit, hinc nivescit.
8 Quid loquar de periodis, Epicherematibus, enthymematis, syllogismisque perplexis, quo laborat quadrus Maro, quo rotundus Cicero; quod apud illos est profundum; hic profluum, quod illinc difficillimum, hinc in promptu.
9 Comperi paucis punctis, quoniam quo volueris cola pampinosae diffundis propagines, quod vero libuerit, acuti commatis falce succidis, ut cauti vinitoris studio moderante, nec in hoc luxurians germinet umbra fastidium, et illuc tensa placeat propago cum fructu.
10 Nam quod refertis in litteris, post Stoicam Peripateticamque censuram, me theologiae ac theoriae tirocinio mancipatum, agnosco quid amor faciat, cum et immerentes exornat.
11 Cur tamen, bone Pater, in me reflectis quod tuum est, ac de me publice profers quod tibi privatum est?
12 cum prima sint vobis nota, et secunda domestica; nam Plato, Aristoteles, Chrysippus, vel Pittacus, cum mihi vix opinione noti sint, nec legenti Hilarius, Gregorius, Ambrosius, Augustinus, quos, si vel in visione noti fierent dormitanti, nec ego vere sentirem, eo quod copiae artium apud vos velut in commune diversorium convenerunt, ipsa vobis [haerent] tenacius quae sunt coelo propinquius, quia non oblectamini tam pompa dogmatum quam norma virtutum.
13 Unde procul dubio coelestium clientela [clienta, cliens] factus es clientelarum.
14 Sed quid ego haec ad te, o dulcissime Pater, et vere Christi discipule, qui ad instar Samaritani vinum miscens, et oleum aegroto decubanti, blandum mihi malagma porrexisti: mercedem pii operis relaturus, cum venerit qui se stabulario aera pensare debere repromisit, custodiens in vobis, pontifex summe, quod contulit; sciens suis oculis hoc placere dignissime, quod ipsam apud te vincit dignatio dignitatem.
15 Quapropter sacratissimae, sincerissimae, atque amantissimae apostolicae coronae vestrae plantas supra meum pectus stratus imponens; et ultimus ego membra subdita vel pedum vestrorum recubatorium faciens, ita vestrae pietati avido desiderio me commendans, deposco in Domino ut inter peccatorem et Redemptorem mundi alter quodammodo mediator accedens, levigato delicto, probe Pater, reprobum reconcilies post reatum.
16 Et quia vestrae fiduciae pignus accepi, pietatis vestrae filias et famulas, Agnem et Radegundem una mecum devote earum desiderio mandato commendo, communiter supplicantes ut, apud domnum Martinum pro nobis verba faciens, tam fidus intercessor accedas, qualis apud Dominum ipse tum promptus exstitit, cum cadaver exanimum non prius dimitteret quam mors mortuum dimisisset.
17 Est enim ratio consequens ut per vos illinc nobis redeat spes patrocinii, quia ad vos hinc prodiit pars patroni.
18 Coram Domino supplicans, pie Pater, ut in gratiam vestram [gratia vestra] receptus, vel apud eos qui vestri sunt commendati, sentiam tam oratione quam carmine te doctore regi, genitore diligi, duce progredi, tutore muniri.
19 Praesentium vero portitorem famulum vestrum, vere mihi bonum Bonosum, pietati vestrae supplex accedens, nec prius relaxans pedes quam, dulcis Pater, promiseris, qua valeo prece, supplex commendo; qui interventu sanctorum cum vobis sospes occurrerit, absentis vota praesens exsolvens, illud prius obtineam, ut quis cum primum huc commeat, me celebris verbi vestri gaudia festina respergant.
20 Martini meritis cum nomine nobilis haeres, Pro Fortunato, quaeso, precare Deum.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.74 bnf9347.93 bnf14144.23

>>> Venantius Fortunatus, Miscellanea, 5, II. Item ad eumdem.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 1 > 6 > 4 > 3 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik