monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, XXVII. Epitaphium Euphrasiae. <<<    

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT XXVIII. Epitaphium Eusebiae.

1 Scribere per lacrymas si possint dura parentes,
Hic pro pictura littera fletus erat.
2 Sed quia lumen aquis non signat nomen amantis,
Tracta manus sequitur qua iubet ire dolor.
3 Nobilis Eusebiae, furibundi sorte sepulcri,
Hic, obscure lapis, fulgida membra tegis.
4 Cuius in ingenio, seu formae corpore pulchro,
Arte Minerva fuit, victa decore Venus.
5 Docta tenens calamos, apices quoque figere filo,
Quo tibi charta valet, hoc tibi tela fuit.
6 Dulcis in Eusebii iam desponsata cubile,
Vivere sed tenerae vix duo lustra licet.
7 Ut stupeas iuvenem, sensum superabat anilem,
Se quoque vincebat, non habitura diu.
8 Conteriturque socer, cui nata, generque recedit,
Haec lethalis obit, ille superstes abit.
9 Sit tamen auxilium, quia non es mortua Christo,
Vives post tumulum, virgo recepta Deo.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.73 bnf2832.235 bnf9347.92 bnf13048.110 bnf14144.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik