monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 25
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, XXIV. Epitaphium Orientii <<<     >>> XXVI. Epitaphium Vilithutae [Vilitrutae].

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT XXV. Epitaphium Theodechildis reginae.

1 Quamvis aetatis senio iam flecteret annos,
Multorumque tamen spes cito rapta fuit.
2 Si precibus possent naturae debita flecti,
Plebs ageret lacrymis, hanc superesse sibi.
3 Gaudia quanta inopum tumulo sunt clausa sub isto?
4 Votaque quot populis abstulit una dies?
5 Inclyta nobilitas genitali luce coruscans,
Hic properante die Theodechilda iacet.
6 Cui frater, genitor, coniux, avus, atque priores,
Culmine succiduo regius ordo fuit
Orphanus, exsul, egens, viduae, nudique iacentes,
Matrem, escam, tegmen hic sepelisse dolent.
7 Unica res placuit, cumulo mercedis opimae,
Antea cuncta dedit, quam peteretur opem.
8 Occultans sua dona suis, neu forte vetarent,
Sed quae clausa dedit, iudice teste, docet.
9 Templorum Domini cultrix, pia munera praebens,
Hoc proprium reputans, quidquid habebat inops.
10 Una mori sors est, et terrae reddere terram:
Felix, cui meritis stat sine fine dies.
11 Actibus his instans, terrena in luce relata,
Ter quino lustro vixit in orbe decus.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.99 bnf2832.235 bnf9347.91 bnf13048.107 bnf14144.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik