monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16 > 3 > 26 > 25 > 102 > 23 > 114 > 21 > 22 > 3 > 10 > 16 > 107 > 102 > 28 > 34 > 24
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, XXIII. Epitaphium Iuliani. <<<     >>> XXV. Epitaphium Theodechildis reginae.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT XXIV. Epitaphium Orientii

1 Non hic nostra diu est fugienti tempore vita,
Quae sub fine brevi vix venit, inde redit,
Ecce caduca volant praesentia saecula mundi,
Sola fides meriti nescit honore mori.
2 Clauditur hic pollens Orientius ille sepultus,
Cui Palatina prius mansit aperta domus.
3 Consiliis habilis, regalique intimus aulae,
Obtinuit celsum dignus in arce locum.
4 Vir sapiens, iustus, moderatus, honestus, amatus.
5 Hoc rapuit mundo, quod bene gessit homo.
6 Sexaginta annis vix implens tempora lucis,
Coniuge Nicasia qua tumulante, cubat.
7 Cuius castus amor colit ipsa sepulcra mariti,
Nec placitura homini, sed dedit esse Dei.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.99 bnf2832.235 bnf9347.91 bnf13048.107 bnf14144.22