| 1 | Condita sunt tumulo Iuliani membra sub isto, Cuius in aeternum vivere novit honor. |
| 2 | Mercator quondam, conversus fine beato, Raptus ab hoc mundo crimine liber homo. |
| 3 | Collegit nimium, sed sparsit egentibus aurum, Praemisit cunctas, quas sequeretur, opes. |
| 4 | Sollicitus, quemcunque novum conspexit in urbe, Hunc meruit veniens exsul habere patrem. |
| 5 | Pascere se credens Christum sub paupere forma, Ante omnes apud hunc sumpsit egenus opem. |
| 6 | Nec solum refovens, sed dona latendo ministrans, Amplius inde placet, quod sine teste dedit. |
| 7 | Felicem sensum, qui fratris migrat in alvum [alvo], Et vivos lapides aedificare potest. |
| 8 | Extulit hunc tumulum genitoris honore Ioannis, Qui modo divinis fungitur officiis Qualiter hic vivo serviret amore parenti, Cum nati pietas ipsa sepulcra colit? |