monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 16 > 19 > 21
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, XX. Epitaphium Brumachii. <<<     >>> XXII. Epitaphium innocentum.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT XXI. Epitaphium Avoli .

1 Irriguis Avolum lacrymis ne flete sepultum,
Qui propriis meritis gaudia lucis habet.
2 Nam si pensentur morum pia gesta suorum,
Felix post tumulos possidet ille polos.
3 Templa Dei coluit, latitans satiavit egentem,
Plenius illa metit, quae sine teste dedit.
4 Nobilitate potens, animo probus, ore serenus,
Plebis amore placens, fundere promptus opes.
5 Non usurae avidus, licet esset munere largus,
Plus nihil expetiit, quam numerando dedit.
6 Nil mercedis egens, merces fuit una salutis,
Quod minus est pretio, proficit hoc merito.
7 Luce perenne fruens, felix cui mortua mors est,
Quem non poena premit, vita superna manet.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.66 bnf2832.235 bnf9347.91 bnf13048.107 bnf14144.21