| 1 | Partu terra suo fraudem non sustinet ullam, Quae dedit, haec recipit, debita membra luto. |
| 2 | Hic vergente suo situs est Aracharius aevo, Sex qui lustra gerens, raptus ab orbe fuit. |
| 3 | Ipse Palatina refulsit clarus in aula, Et placito meruit regis amore coli. |
| 4 | Omnia restituit mundo, quae sumpsit ab ipso; Sola tamen pro se, quae bene gessit, habet, |