monumenta.ch > Venantius Fortunatus > 26 > 13 > 24 > 10 > 16
Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, XV. Epitaphium Boboleni diaconi. <<<     >>> XVII. Epitaphium Arcadii iuvenis.

Venantius Fortunatus, Miscellanea, 4, CAPUT XVI. Epitaphium Attici.

1 Quamvis longa seni ducatur in ordine vita,
Cum venit extremum, nil valet esse diu.
2 Sed quia nemo fugit, nisi terram terra recondat,
Lege sub hac, cunctos sors rapit una viros.
3 Celsus in hoc humili tumulo iacet Atticus ille,
Qui dabat eloquio dulcia mella suo.
4 Impendens placidam suavi modulamine linguam,
Pacificusque suus sermo medella fuit.
5 Cuius abundantem venerata est Gallia sensum,
Excoluitque senem semper honore patrem.
6 Clarus ab antiquis, spes nobilitatis opimae,
Sufficiens propriis, nulla rapina fuit.
7 Dogmata corde tenens, plenus velut arca libellis,
Quisquis, quod voluit, fonte fluente bibit.
8 Consilio sapiens, animo pius, ore serenus,
Omnibus ut populis esset amore parens.
9 Sic venerabilibus templis, sic favit egenis,
Mitteret ut coelis, quas sequeretur opes.
Venantius Fortunatus HOME

bav1718.63 bnf2832.235 bnf9347.90 bnf13048.107 bnf14144.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik