| 1 | Quamvis longa dies, brevis hic, et hospita lux est, Sola tamen nescit vita beata mori. |
| 2 | Hoc igitur tumulo Servilio clausus habetur, Nobilis, et merito nobiliore potens. |
| 3 | Ipse Palatinam rexit moderatius aulam, Commissaeque domus crescere fecit opes. |
| 4 | Presbyter inde sacer mansit venerabilis orbi. |
| 5 | Servitioque Dei, libera vita fuit. |
| 6 | Orphanus hic patrem, viduae solatia deflent, Unde magis coelis gaudia vera tenet. |
| 7 | Pontificem genitum videt hinc de munere Christi, Raptus ab orbe quidem, laetus ad astra redit. |